6.
1 vae qui opulenti estis in Sion et
confiditis in monte Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice
domum Israhel
2 transite in Chalanne et videte et ite inde in
Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna
horum si latior terminus eorum termino vestro est
3 qui separati estis in diem malum et
adpropinquatis solio iniquitatis
4 qui dormitis in lectis eburneis et
lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio
armenti
5 qui canitis ad vocem psalterii sicut David
putaverunt se habere vasa cantici
6 bibentes in fialis vinum et optimo unguento
delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph
7 quapropter nunc migrabunt in capite
transmigrantium et auferetur factio lascivientium
8 iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus
Deus exercituum detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam
civitatem cum habitatoribus suis
9 quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et
ipsi morientur
10 et tollet eum propinquus suus et conburet
eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid
adhuc est apud te
11 et respondebit finis est et dicet ei tace
et non recorderis nominis Domini
12 quia ecce Dominus mandabit et percutiet
domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus
13 numquid currere queunt in petris equi aut
arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et
fructum iustitiae in absinthium
14 qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non
in fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua
15 ecce enim suscitabo super vos domus Israhel dicit
Dominus Deus exercituum gentem et conterent vos ab introitu Emath usque ad
torrentem Deserti
|