4.
1 et adflictus est Iona adflictione magna et
iratus est
2 et oravit ad Dominum et dixit obsecro
Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea propter hoc
praeoccupavi ut fugerem in Tharsis scio enim quia tu Deus clemens et misericors
es patiens et multae miserationis et ignoscens super malitia
3 et nunc Domine tolle quaeso animam meam a
me quia melior est mihi mors quam vita
4 et dixit Dominus putasne bene irasceris
tu
5 et egressus est Iona de civitate et sedit
contra orientem civitatis et fecit sibimet ibi umbraculum et sedebat subter eum
in umbra donec videret quid accideret civitati
6 et praeparavit Dominus Deus hederam et
ascendit super caput Ionae ut esset umbra super caput eius et protegeret eum
laboraverat enim et laetatus est Iona super hedera laetitia magna
7 et paravit Deus vermem ascensu diluculo
in crastinum et percussit hederam et exaruit
8 et cum ortus fuisset sol praecepit
Dominus vento calido et urenti et percussit sol super caput Ionae et aestuabat
et petivit animae suae ut moreretur et dixit melius est mihi mori quam vivere
9 et dixit Dominus ad Ionam putasne bene
irasceris tu super hederam et dixit bene irascor ego usque ad mortem
10 et dixit Dominus tu doles super hederam
in qua non laborasti neque fecisti ut cresceret quae sub una nocte nata est et
una nocte periit
11 et ego non parcam Nineve civitati magnae
in qua sunt plus quam centum viginti milia hominum qui nesciunt quid sit inter
dexteram et sinistram suam et iumenta multa
|