4.
1 et in novissimo dierum erit mons domus
Domini praeparatus in vertice montium et sublimis super colles et fluent ad eum
populi
2 et properabunt gentes multae et dicent
venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos de viis
suis et ibimus in semitis eius quia de Sion egredietur lex et verbum Domini de
Hierusalem
3 et iudicabit inter populos multos et
corripiet gentes fortes usque in longinquum et concident gladios suos in
vomeres et hastas suas in ligones non sumet gens adversus gentem gladium et non
discent ultra belligerare
4 et sedebit vir subtus vineam suam et
subtus ficum suam et non erit qui deterreat quia os Domini exercituum locutum
est
5 quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine
dei sui nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in aeternum et ultra
6 in die illa dicit Dominus congregabo claudicantem
et eam quam eieceram colligam et quam adflixeram
7 et ponam claudicantem in reliquias et eam
quae laboraverat in gentem robustam et regnabit Dominus super eos in monte Sion
ex hoc nunc et usque in aeternum
8 et tu turris Gregis nebulosa filiae Sion
usque ad te veniet et veniet potestas prima regnum filiae Hierusalem
9 nunc quare maerore contraheris numquid
rex non est tibi aut consiliarius tuus periit quia conprehendit te dolor sicut
parturientem
10 dole et satage filia Sion quasi
parturiens quia nunc egredieris de civitate et habitabis in regione et venies
usque ad Babylonem ibi liberaberis ibi redimet te Dominus de manu inimicorum
tuorum
11 et nunc congregatae sunt super te gentes
multae quae dicunt lapidetur et aspiciat in Sion oculus noster
12 ipsi autem non cognoverunt cogitationes
Domini et non intellexerunt consilium eius quia congregavit eos quasi faenum
areae
13 surge et tritura filia Sion quia cornu
tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam aereas et comminues populos multos et
interficiam Domino rapinas eorum et fortitudinem eorum Domino universae terrae
|