7.
1 vae mihi quia factus sum sicut qui
colligit in autumno racemos vindemiae non est botrus ad comedendum praecoquas
ficus desideravit anima mea
2 periit sanctus de terra et rectus in
hominibus non est omnes in sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad
mortem
3 malum manuum suarum dicunt bonum princeps
postulat et iudex in reddendo est et magnus locutus est desiderium animae suae
et conturbaverunt eam
4 qui optimus in eis est quasi paliurus et
qui rectus quasi spina de sepe dies speculationis tuae visitatio tua venit nunc
erit vastitas eorum
5 nolite credere amico et nolite confidere in duce
ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui
6 quia filius contumeliam facit patri filia
consurgit adversus matrem suam nurus contra socrum suam inimici hominis
domestici eius
7 ego autem ad Dominum aspiciam
expectabo Deum salvatorem meum audiet me Deus meus
8 ne laeteris inimica mea super me quia cecidi
consurgam cum sedero in tenebris Dominus lux mea est
9 iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec
iudicet causam meam et faciat iudicium meum educet me in lucem videbo in
iustitiam eius
10 et aspiciet inimica mea et operietur confusione
quae dicit ad me ubi est Dominus Deus tuus oculi mei videbunt in eam nunc erit
in conculcationem ut lutum platearum
11 dies ut aedificentur maceriae tuae in die
illa longe fiet lex
12 in die illa et usque ad te veniet Assur
et usque ad civitates munitas et a civitatibus munitis usque ad flumen et ad
mare de mari et ad montem de monte
13 et erit terra in desolationem propter
habitatores suos et propter fructum cogitationum eorum
14 pasce populum tuum in virga tua gregem
hereditatis tuae habitantes solos in saltu in medio Carmeli pascentur Basan et
Galaad iuxta dies antiquos
15 secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti
ostendam ei mirabilia
16 videbunt gentes et confundentur super omni
fortitudine sua ponent manus super os aures eorum surdae erunt
17 lingent pulverem sicut serpens velut reptilia
terrae proturbabuntur de aedibus suis Dominum Deum nostrum desiderabunt et
timebunt te
18 quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et
transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae non inmittet ultra furorem suum
quoniam volens misericordiam est
19 revertetur et miserebitur nostri deponet
iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra
20 dabis veritatem Iacob misericordiam Abraham quae
iurasti patribus nostris a diebus antiquis
|