2.
1 convenite congregamini gens non amabilis
2 priusquam pariat iussio quasi pulverem transeuntem
diem antequam veniat super vos ira furoris Domini antequam veniat super vos
dies furoris Domini
3 quaerite Dominum omnes mansueti terrae qui
iudicium eius estis operati quaerite iustum quaerite mansuetum si quo modo abscondamini
in die furoris Domini
4 quia Gaza destructa erit et Ascalon in desertum
Azotum in meridie eicient et Accaron eradicabitur
5 vae qui habitatis funiculum maris gens perditorum
verbum Domini super vos Chanaan terra Philisthinorum et disperdam te ita ut non
sit inhabitator
6 et erit funiculus maris requies pastorum
et caulae pecorum
7 et erit funiculus eius qui remanserit de
domo Iuda ibi pascentur in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent quia
visitabit eos Dominus Deus eorum et avertet captivitatem eorum
8 audivi obprobrium Moab et blasphemias
filiorum Ammon quae exprobraverunt populo meo et magnificati sunt super
terminos eorum
9 propterea vivo ego dicit Dominus
exercituum Deus Israhel quia Moab ut Sodoma erit et filii Ammon quasi Gomorra
siccitas spinarum et acervi salis et desertum usque in aeternum reliquiae
populi mei diripient illos residui gentis meae possidebunt eos
10 hoc eis eveniet pro superbia sua quia
blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum
11 horribilis Dominus super eos et
adtenuabit omnes deos terrae et adorabunt eum vir de loco suo omnes insulae gentium
12 sed et vos Aethiopes interfecti gladio
meo eritis
13 et extendet manum suam super aquilonem et
perdet Assur et ponet speciosam in solitudinem et in invium et quasi desertum
14 et accubabunt in medio eius greges omnes
bestiae gentium et onocrotalus et ericius in liminibus eius morabuntur vox
cantantis in fenestra corvus in superliminari quoniam adtenuabo robur eius
15 haec est civitas gloriosa habitans in
confidentia quae dicebat in corde suo ego sum et extra me non est alia amplius
quomodo facta est in desertum cubile bestiae omnis qui transit per eam
sibilabit et movebit manum suam
|