2.
1 et levavi oculos meos et vidi et ecce vir
et in manu eius funiculus mensorum
2 et dixi quo tu vadis et dixit ad me ut
metiar Hierusalem et videam quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius
3 et ecce angelus qui loquebatur in me
egrediebatur et angelus alius egrediebatur in occursum eius
4 et dixit ad eum curre loquere ad puerum
istum dicens absque muro habitabitur Hierusalem prae multitudine hominum et
iumentorum in medio eius
5 et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu
et in gloria ero in medio eius
6 o o fugite de terra aquilonis dicit Dominus
quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos dicit Dominus
7 o Sion fuge quae habitas apud filiam Babylonis
8 quia haec dicit Dominus exercituum post gloriam
misit me ad gentes quae spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam
oculi eius
9 quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt
praedae his qui serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me
10 lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio
et habitabo in medio tui ait Dominus
11 et adplicabuntur gentes multae ad Dominum in die
illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus
exercituum misit me ad te
12 et possidebit Dominus Iudam partem suam
in terra sanctificata et eliget adhuc Hierusalem
13 sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit
de habitaculo sancto suo
|