4.
1 et reversus est angelus qui loquebatur in
me et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo
2 et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi
et ecce candelabrum aureum totum et lampas eius super caput ipsius et septem
lucernae eius super illud septem et septem infusoria lucernis quae erant super
caput illius
3 et duae olivae super illud una a dextris
lampadis et una a sinistris eius
4 et respondi et aio ad angelum qui
loquebatur in me dicens quid sunt haec domine mi
5 et respondit angelus qui loquebatur in me
et dixit ad me numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine mi
6 et respondit et ait ad me dicens hoc est
verbum Domini ad Zorobabel dicens non in exercitu nec in robore sed in spiritu
meo dicit Dominus exercituum
7 quis tu mons magne coram Zorobabel in
planum et educet lapidem primarium et exaequabit gratiam gratiae eius
8 et factum est verbum Domini ad me dicens
9 manus Zorobabel fundaverunt domum istam
et manus eius perficient eam et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos
10 quis enim despexit dies parvos et
laetabuntur et videbunt lapidem stagneum in manu Zorobabel septem isti oculi
Domini qui discurrunt in universa terra
11 et respondi et dixi ad eum quid sunt duae
olivae istae ad dextram candelabri et ad sinistram eius
12 et respondi secundo et dixi ad eum quid
sunt duae spicae olivarum quae sunt iuxta duo rostra aurea in quibus sunt
suffusoria ex auro
13 et ait ad me dicens numquid nescis quid
sunt haec et dixi non domine
14 et dixit isti duo filii olei qui adsistunt
Dominatori universae terrae
|