7.
1 et factum est in anno quarto Darii regis
factum est verbum Domini ad Zacchariam in quarta mensis noni qui est casleu
2 et miserunt ad domum Dei Sarasar et
Rogomelech et viri qui erant cum eo ad deprecandam faciem Domini
3 ut dicerent sacerdotibus domus Domini
exercituum et prophetis loquentes numquid flendum mihi est in mense quinto vel
sanctificare me debeo sicuti feci iam multis annis
4 et factum est verbum Domini exercituum ad
me dicens
5 loquere ad omnem populum terrae et ad
sacerdotes dicens cum ieiunaretis et plangeretis in quinto et septimo per hos
septuaginta annos numquid ieiunium ieiunastis mihi
6 et cum comedistis et cum bibistis numquid
non vobis comedistis et vobismet ipsis bibistis
7 numquid non sunt verba quae locutus est
Dominus in manu prophetarum priorum cum adhuc Hierusalem habitaretur et esset
opulenta ipsa et urbes in circuitu eius et ad austrum et in campestribus
habitaretur
8 et factum est verbum Domini ad Zacchariam
dicens
9 haec ait Dominus exercituum dicens
iudicium verum iudicate et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum
fratre suo
10 et viduam et pupillum et advenam et
pauperem nolite calumniari et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo
11 et noluerunt adtendere et verterunt
scapulam recedentem et aures suas adgravaverunt ne audirent
12 et cor suum posuerunt adamantem ne
audirent legem et verba quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum
prophetarum priorum et facta est indignatio magna a Domino exercituum
13 et factum est sicut locutus est et non
audierunt sic clamabunt et non exaudiam dicit Dominus exercituum
14 et dispersi eos per omnia regna quae
nesciunt et terra desolata est ab eis eo quod non esset transiens et revertens
et posuerunt terram desiderabilem in desertum
|