9.
1 onus verbi Domini in terra Adrach et
Damasci requiei eius quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israhel
2 Emath quoque in terminis eius et Tyrus et
Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam valde
3 et aedificavit Tyrus munitionem suam et
coacervavit argentum quasi humum et aurum ut lutum platearum
4 ecce Dominus possidebit eam et percutiet
in mari fortitudinem eius et haec igni devorabitur
5 videbit Ascalon et timebit et Gaza et
dolebit nimis et Accaron quoniam confusa est spes eius et peribit rex de Gaza
et Ascalon non habitabitur
6 et sedebit separator in Azoto et
disperdam superbiam Philisthinorum
7 et auferam sanguinem eius de ore eius et
abominationes eius de medio dentium eius et relinquetur etiam ipse Deo nostro
et erit quasi dux in Iuda et Accaron quasi Iebuseus
8 et circumdabo domum meam ex his qui
militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor
quia nunc vidi in oculis meis
9 exulta satis filia Sion iubila filia
Hierusalem ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et
ascendens super asinum et super pullum filium asinae
10 et disperdam quadrigam ex Ephraim et
equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et
potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae
11 tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti
vinctos tuos de lacu in quo non est aqua
12 convertimini ad munitionem vincti spei hodie
quoque adnuntians duplicia reddam tibi
13 quoniam extendi mihi Iudam quasi arcum implevi
Ephraim et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia et ponam te
quasi gladium fortium
14 et Dominus Deus super eos videbitur et
exibit ut fulgur iaculum eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine
austri
15 Dominus exercituum proteget eos et
devorabunt et subicient lapidibus fundae et bibentes inebriabuntur quasi vino
et replebuntur ut fialae et quasi cornua altaris
16 et salvabit eos Dominus Deus eorum in die
illa ut gregem populi sui quia lapides sancti elevantur super terram eius
17 quid enim bonum eius est et quid pulchrum
eius nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines
|