13.
1 in die illa erit fons patens domus David
et habitantibus Hierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae
2 et erit in die illa dicit Dominus
exercituum disperdam nomina idolorum de terra et non memorabuntur ultra et
prophetas et spiritum inmundum auferam de terra
3 et erit cum prophetaverit quispiam ultra
dicent ei pater eius et mater eius qui genuerunt eum non vives quia mendacium
locutus es in nomine Domini et configent eum pater eius et mater eius genitores
eius cum prophetaverit
4 et erit in die illa confundentur
prophetae unusquisque ex visione sua cum prophetaverit nec operientur pallio
saccino ut mentiantur
5 sed dicet non sum propheta homo agricola
ego sum quoniam Adam exemplum meum ab adulescentia mea
6 et dicetur ei quid sunt plagae istae in
medio manuum tuarum et dicet his plagatus sum in domo eorum qui diligebant me
7 framea suscitare super pastorem meum et
super virum coherentem mihi dicit Dominus exercituum percute pastorem et
dispergantur oves et convertam manum meam ad parvulos
8 et erunt in omni terra dicit Dominus
partes duae in ea disperdentur et deficient et tertia pars relinquetur in ea
9 et ducam tertiam partem per ignem et uram
eas sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit
nomen meum et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet Dominus Deus
meus
|