14.
1 ecce dies veniunt Domini et dividentur spolia tua
in medio tui
2 et congregabo omnes gentes ad Hierusalem in
proelium et capietur civitas et vastabuntur domus et mulieres violabuntur et
egredietur media pars civitatis in captivitatem et reliquum populi non
auferetur ex urbe
3 et egredietur Dominus et proeliabitur
contra gentes illas sicut proeliatus est in die certaminis
4 et stabunt pedes eius in die illa super
montem Olivarum qui est contra Hierusalem ad orientem et scindetur mons
Olivarum ex media parte sui ad orientem et occidentem praerupto grandi valde et
separabitur medium montis ad aquilonem et medium eius ad meridiem
5 et fugietis ad vallem montium meorum
quoniam coniungetur vallis montium usque ad proximum et fugietis sicut fugistis
a facie terraemotus in diebus Oziae regis Iuda et veniet Dominus Deus meus
omnesque sancti cum eo
6 et erit in die illa non erit lux sed
frigus et gelu
7 et erit dies una quae nota est Domino non
dies neque nox et in tempore vesperae erit lux
8 et erit in die illa exibunt aquae vivae
de Hierusalem medium earum ad mare orientale et medium earum ad mare novissimum
in aestate et in hieme erunt
9 et erit Dominus rex super omnem terram in
die illa erit Dominus unus et erit nomen eius unum
10 et revertetur omnis terra usque ad
desertum de colle Remmon ad austrum Hierusalem et exaltabitur et habitabit in
loco suo a porta Beniamin usque ad locum portae Prioris usque ad portam
Angulorum et a turre Ananehel usque ad torcularia regis
11 et habitabunt in ea et anathema non erit
amplius sed sedebit Hierusalem secura
12 et haec erit plaga qua percutiet Dominus
omnes gentes quae pugnaverunt adversus Hierusalem tabescet caro uniuscuiusque
stantis super pedes suos et oculi eius contabescent in foraminibus suis et
lingua eorum contabescet in ore suo
13 in die illo erit tumultus Domini magnus
in eis et adprehendet vir manum proximi sui et conseretur manus eius super
manum proximi sui
14 sed et Iudas pugnabit adversus Hierusalem
et congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu aurum et argentum et
vestes multae satis
15 et sic erit ruina equi et muli cameli et
asini et omnium iumentorum quae fuerint in castris illis sicut ruina haec
16 et omnes qui reliqui fuerint de universis
gentibus quae venerint contra Hierusalem ascendent ab anno in annum ut adorent
regem Dominum exercituum et celebrent festivitatem tabernaculorum
17 et erit qui non ascenderit de familiis
terrae ad Hierusalem ut adoret regem Dominum exercituum non erit super eos
imber
18 quod si et familia Aegypti non ascenderit
et non venerit nec super eos erit sed erit ruina qua percutiet Dominus omnes
gentes quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum
19 hoc erit peccatum Aegypti et hoc peccatum
omnium gentium quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum
20 in die illo erit quod super frenum equi est
sanctum Domino et erunt lebetes in domo Domini quasi fialae coram altari
21 et erit omnis lebes in Hierusalem et in Iuda
sanctificatus Domino exercituum et venient omnes immolantes et sument ex eis et
coquent in eis et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo
|