Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hieronymus Vulgata IntraText CT - Text |
|
|
5. 1 noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis 2 non sequaris concupiscentiam cordis 3 et ne dixeris quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea Deus enim vindicans vindicabit 4 ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor 5 de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum 6 et ne dicas miseratio Dei magna est multitudinis peccatorum meorum miserebitur 7 misericordia enim et ira ab illo et in peccatores respicit ira illius 8 non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem 9 subito enim venit ira illius et in tempore vindictae disperdet te 10 noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae 11 non ventiles te in omnem ventum et non eas in omni via sic enim peccator probatur duplici lingua 12 esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et iustitiae 13 esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum sapientia fers responsum verum 14 si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris 15 honor et gloria in sermone sensati lingua inprudentis subversio ipsius 16 non appelleris susurrio et lingua tua capiaris et confundaris 17 super furem enim est confusio et paenitentia et denotatio pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et contumelia 18 iustifica pusillo et magno similiter |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |