14.
1 in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam
Iesu
2 et ait pueris suis hic est Iohannes
Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo
3 Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit
eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui
4 dicebat enim illi Iohannes non licet tibi
habere eam
5 et volens illum occidere timuit populum
quia sicut prophetam eum habebant
6 die autem natalis Herodis saltavit filia
Herodiadis in medio et placuit Herodi
7 unde cum iuramento pollicitus est ei dare
quodcumque postulasset ab eo
8 at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic
in disco caput Iohannis Baptistae
9 et contristatus est rex propter
iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari
10 misitque et decollavit Iohannem in carcere
11 et adlatum est caput eius in disco et
datum est puellae et tulit matri suae
12 et accedentes discipuli eius tulerunt
corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu
13 quod cum audisset Iesus secessit inde in
navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum
pedestres de civitatibus
14 et exiens vidit turbam multam et misertus
est eius et curavit languidos eorum
15 vespere autem facto accesserunt ad eum
discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte
turbas ut euntes in castella emant sibi escas
16 Iesus autem dixit eis non habent necesse
ire date illis vos manducare
17 responderunt ei non habemus hic nisi
quinque panes et duos pisces
18 qui ait eis adferte illos mihi huc
19 et cum iussisset turbam discumbere supra
faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit
et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis
20 et manducaverunt omnes et saturati sunt
et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos
21 manducantium autem fuit numerus quinque milia
virorum exceptis mulieribus et parvulis
22 et statim iussit discipulos ascendere in
navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas
23 et dimissa turba ascendit in montem solus
orare vespere autem facto solus erat ibi
24 navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus
erat enim contrarius ventus
25 quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans
supra mare
26 et videntes eum supra mare ambulantem
turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt
27 statimque Iesus locutus est eis dicens habete
fiduciam ego sum nolite timere
28 respondens autem Petrus dixit Domine si
tu es iube me venire ad te super aquas
29 at ipse ait veni et descendens Petrus de
navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum
30 videns vero ventum validum timuit et cum
coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac
31 et continuo Iesus extendens manum
adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti
32 et cum ascendissent in naviculam cessavit
ventus
33 qui autem in navicula erant venerunt et
adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es
34 et cum transfretassent venerunt in terram
Gennesar
35 et cum cognovissent eum viri loci illius
miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes
36 et rogabant eum ut vel fimbriam
vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt
|