15.
1 tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis
scribae et Pharisaei dicentes
2 quare discipuli tui transgrediuntur
traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant
3 ipse autem respondens ait illis quare et
vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram
4 nam Deus dixit honora patrem et matrem et
qui maledixerit patri vel matri morte moriatur
5 vos autem dicitis quicumque dixerit patri
vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit
6 et non honorificabit patrem suum aut
matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram
7 hypocritae bene prophetavit de vobis
Esaias dicens
8 populus hic labiis me honorat cor autem
eorum longe est a me
9 sine causa autem colunt me docentes
doctrinas mandata hominum
10 et convocatis ad se turbis dixit eis
audite et intellegite
11 non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod
procedit ex ore hoc coinquinat hominem
12 tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis
quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt
13 at ille respondens ait omnis plantatio
quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur
14 sinite illos caeci sunt duces caecorum
caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt
15 respondens autem Petrus dixit ei edissere
nobis parabolam istam
16 at ille dixit adhuc et vos sine
intellectu estis
17 non intellegitis quia omne quod in os intrat in
ventrem vadit et in secessum emittitur
18 quae autem procedunt de ore de corde
exeunt et ea coinquinant hominem
19 de corde enim exeunt cogitationes malae
homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae
20 haec sunt quae coinquinant hominem non
lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem
21 et egressus inde Iesus secessit in partes
Tyri et Sidonis
22 et ecce mulier chananea a finibus illis egressa
clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio
vexatur
23 qui non respondit ei verbum et accedentes
discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos
24 ipse autem respondens ait non sum missus
nisi ad oves quae perierunt domus Israhel
25 at illa venit et adoravit eum dicens
Domine adiuva me
26 qui respondens ait non est bonum sumere
panem filiorum et mittere canibus
27 at illa dixit etiam Domine nam et catelli
edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum
28 tunc respondens Iesus ait illi o mulier
magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora
29 et cum transisset inde Iesus venit secus
mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi
30 et accesserunt ad eum turbae multae
habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos
ad pedes eius et curavit eos
31 ita ut turbae mirarentur videntes mutos
loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel
32 Iesus autem convocatis discipulis suis
dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod
manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via
33 et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in
deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam
34 et ait illis Iesus quot panes habetis at
illi dixerunt septem et paucos pisciculos
35 et praecepit turbae ut discumberet super
terram
36 et accipiens septem panes et pisces et
gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo
37 et comederunt omnes et saturati sunt et
quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas
38 erant autem qui manducaverant quattuor
milia hominum extra parvulos et mulieres
39 et dimissa turba ascendit in naviculam et
venit in fines Magedan
|