27.
1 mane autem facto consilium inierunt omnes
principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent
2 et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt
Pontio Pilato praesidi
3 tunc videns Iudas qui eum tradidit quod
damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus
sacerdotum et senioribus
4 dicens peccavi tradens sanguinem iustum
at illi dixerunt quid ad nos tu videris
5 et proiectis argenteis in templo recessit
et abiens laqueo se suspendit
6 principes autem sacerdotum acceptis
argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est
7 consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli
in sepulturam peregrinorum
8 propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager
sanguinis usque in hodiernum diem
9 tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam
prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem
adpretiaverunt a filiis Israhel
10 et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit
mihi Dominus
11 Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit
eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis
12 et cum accusaretur a principibus
sacerdotum et senioribus nihil respondit
13 tunc dicit illi Pilatus non audis quanta
adversum te dicant testimonia
14 et non respondit ei ad ullum verbum ita
ut miraretur praeses vehementer
15 per diem autem sollemnem consueverat
praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent
16 habebat autem tunc vinctum insignem qui
dicebatur Barabbas
17 congregatis ergo illis dixit Pilatus quem
vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus
18 sciebat enim quod per invidiam
tradidissent eum
19 sedente autem illo pro tribunali misit ad
illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per
visum propter eum
20 princeps autem sacerdotum et seniores
persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent
21 respondens autem praeses ait illis quem
vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban
22 dicit illis Pilatus quid igitur faciam de
Iesu qui dicitur Christus
23 dicunt omnes crucifigatur ait illis
praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur
24 videns autem Pilatus quia nihil
proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo
dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis
25 et respondens universus populus dixit
sanguis eius super nos et super filios nostros
26 tunc dimisit illis Barabban Iesum autem
flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur
27 tunc milites praesidis suscipientes
Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem
28 et exuentes eum clamydem coccineam
circumdederunt ei
29 et plectentes coronam de spinis
posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum
inludebant dicentes have rex Iudaeorum
30 et expuentes in eum acceperunt
harundinem et percutiebant caput eius
31 et postquam inluserunt ei exuerunt
eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent
32 exeuntes autem invenerunt hominem
cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius
33 et venerunt in locum qui dicitur
Golgotha quod est Calvariae locus
34 et dederunt ei vinum bibere cum
felle mixtum et cum gustasset noluit bibere
35 postquam autem crucifixerunt eum
diviserunt vestimenta eius sortem mittentes
36 et sedentes servabant eum
37 et inposuerunt super caput eius causam
ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum
38 tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones
unus a dextris et unus a sinistris
39 praetereuntes autem blasphemabant eum
moventes capita sua
40 et dicentes qui destruit templum et in
triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce
41 similiter et principes sacerdotum
inludentes cum scribis et senioribus dicentes
42 alios salvos fecit se ipsum non potest
salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei
43 confidet in Deo liberet nunc eum si vult
dixit enim quia Dei Filius sum
44 id ipsum autem et latrones qui fixi erant
cum eo inproperabant ei
45 a sexta autem hora tenebrae factae sunt
super universam terram usque ad horam nonam
46 et circa horam nonam clamavit Iesus voce
magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid
dereliquisti me
47 quidam autem illic stantes et audientes
dicebant Heliam vocat iste
48 et continuo currens unus ex eis acceptam
spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere
49 ceteri vero dicebant sine videamus an
veniat Helias liberans eum
50 Iesus autem iterum clamans voce magna
emisit spiritum
51 et ecce velum templi scissum est in duas
partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt
52 et monumenta aperta sunt et multa corpora
sanctorum qui dormierant surrexerunt
53 et exeuntes de monumentis post
resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis
54 centurio autem et qui cum eo erant custodientes
Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei
Filius erat iste
55 erant autem ibi mulieres multae a longe quae
secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei
56 inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi
et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei
57 cum sero autem factum esset venit quidam homo
dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu
58 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
tunc Pilatus iussit reddi corpus
59 et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone
munda
60 et posuit illud in monumento suo novo quod
exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit
61 erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria
sedentes contra sepulchrum
62 altera autem die quae est post parasceven
convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum
63 dicentes domine recordati sumus quia
seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam
64 iube ergo custodiri sepulchrum usque in
diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi
surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore
65 ait illis Pilatus habetis custodiam ite
custodite sicut scitis
66 illi autem abeuntes munierunt sepulchrum
signantes lapidem cum custodibus
|