9.
1 et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum
et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus
est coram ipsis
2 et vestimenta eius facta sunt splendentia candida
nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere
3 et apparuit illis Helias cum Mose et
erant loquentes cum Iesu
4 et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum
est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae
unum
5 non enim sciebat quid diceret erant enim
timore exterriti
6 et facta est nubes obumbrans eos et venit
vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum
7 et statim circumspicientes neminem
amplius viderunt nisi Iesum tantum secum
8 et descendentibus illis de monte
praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a
mortuis resurrexerit
9 et verbum continuerunt apud se
conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit
10 et interrogabant eum dicentes quid ergo
dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum
11 qui respondens ait illis Helias cum
venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut
multa patiatur et contemnatur
12 sed dico vobis quia et Helias venit et
fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo
13 et veniens ad discipulos suos vidit
turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis
14 et confestim omnis populus videns eum
stupefactus est et adcurrentes salutabant eum
15 et interrogavit eos quid inter vos
conquiritis
16 et respondens unus de turba dixit
magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum
17 qui ubicumque eum adprehenderit adlidit
eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut
eicerent illum et non potuerunt
18 qui respondens eis dicit o generatio incredula
quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me
19 et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus
conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans
20 et interrogavit patrem eius quantum
temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia
21 et frequenter eum et in ignem et in aquas
misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri
22 Iesus autem ait illi si potes credere omnia
possibilia credenti
23 et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis
aiebat credo adiuva incredulitatem meam
24 et cum videret Iesus concurrentem turbam
comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi
praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum
25 et clamans et multum discerpens eum exiit
ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est
26 Iesus autem tenens manum eius elevavit
illum et surrexit
27 et cum introisset in domum discipuli eius
secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum
28 et dixit illis hoc genus in nullo potest
exire nisi in oratione et ieiunio
29 et inde profecti praetergrediebantur
Galilaeam nec volebat quemquam scire
30 docebat autem discipulos suos et dicebat
illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et
occisus tertia die resurget
31 at illi ignorabant verbum et timebant eum
interrogare
32 et venerunt Capharnaum qui cum domi esset
interrogabat eos quid in via tractabatis
33 at illi tacebant siquidem inter se in via
disputaverant quis esset illorum maior
34 et residens vocavit duodecim et ait illis
si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister
35 et accipiens puerum statuit eum in medio
eorum quem cum conplexus esset ait illis
36 quisquis unum ex huiusmodi pueris
receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit
sed eum qui me misit
37 respondit illi Iohannes dicens magister
vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et
prohibuimus eum
38 Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo
est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me
39 qui enim non est adversum vos pro vobis
est
40 quisquis enim potum dederit vobis calicem
aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam
41 et quisquis scandalizaverit unum ex his
pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria
collo eius et in mare mitteretur
42 et si scandalizaverit te manus tua
abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem
ire in gehennam in ignem inextinguibilem
43 ubi vermis eorum non moritur et ignis non
extinguitur
44 et si pes tuus te scandalizat amputa
illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes
habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis
45 ubi vermis eorum non moritur et ignis non
extinguitur
46 quod si oculus tuus scandalizat te eice
eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem
mitti in gehennam ignis
47 ubi vermis eorum non moritur et ignis non
extinguitur
48 omnis enim igne sallietur et omnis
victima sallietur
49 bonum est sal quod si sal insulsum fuerit
in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos
|