10.
1 et inde exsurgens venit in fines Iudaeae
ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum
docebat illos
2 et accedentes Pharisaei interrogabant eum
si licet viro uxorem dimittere temptantes eum
3 at ille respondens dixit eis quid vobis
praecepit Moses
4 qui dixerunt Moses permisit libellum
repudii scribere et dimittere
5 quibus respondens Iesus ait ad duritiam
cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud
6 ab initio autem creaturae masculum et
feminam fecit eos Deus
7 propter hoc relinquet homo patrem suum et
matrem et adherebit ad uxorem suam
8 et erunt duo in carne una itaque iam non
sunt duo sed una caro
9 quod ergo Deus iunxit homo non separet
10 et in domo iterum discipuli eius de eodem
interrogaverunt eum
11 et dicit illis quicumque dimiserit uxorem
suam et aliam duxerit adulterium committit super eam
12 et si uxor dimiserit virum suum et alii
nupserit moechatur
13 et offerebant illi parvulos ut tangeret
illos discipuli autem comminabantur offerentibus
14 quos cum videret Iesus indigne tulit et
ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim
regnum Dei
15 amen dico vobis quisque non receperit
regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud
16 et conplexans eos et inponens manus super
illos benedicebat eos
17 et cum egressus esset in viam procurrens
quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam
aeternam percipiam
18 Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum
nemo bonus nisi unus Deus
19 praecepta nosti ne adulteres ne occidas
ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum
et matrem
20 et ille respondens ait illi magister
omnia haec conservavi a iuventute mea
21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et
dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et
habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
22 qui contristatus in verbo abiit maerens
erat enim habens possessiones multas
23 et circumspiciens Iesus ait discipulis
suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt
24 discipuli autem obstupescebant in verbis
eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est
confidentes in pecuniis regnum Dei introire
25 facilius est camelum per foramen acus transire
quam divitem intrare in regnum Dei
26 qui magis admirabantur dicentes ad semet
ipsos et quis potest salvus fieri
27 et intuens illos Iesus ait apud homines
inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum
28 coepit Petrus ei dicere ecce nos
dimisimus omnia et secuti sumus te
29 respondens Iesus ait amen dico vobis nemo
est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut
filios aut agros propter me et propter evangelium
30 qui non accipiat centies tantum nunc in
tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum
persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam
31 multi autem erunt primi novissimi et novissimi
primi
32 erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et
praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum
duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura
33 quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius
hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt
eum morti et tradent eum gentibus
34 et inludent ei et conspuent eum et
flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget
35 et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes
filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis
36 at ille dixit eis quid vultis ut faciam
vobis
37 et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram
tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua
38 Iesus autem ait eis nescitis quid petatis
potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari
39 at illi dixerunt ei possumus Iesus autem
ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor
baptizabimini
40 sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram
non est meum dare sed quibus paratum est
41 et audientes decem coeperunt indignari de
Iacobo et Iohanne
42 Iesus autem vocans eos ait illis scitis
quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum
potestatem habent ipsorum
43 non ita est autem in vobis sed quicumque
voluerit fieri maior erit vester minister
44 et quicumque voluerit in vobis primus
esse erit omnium servus
45 nam et Filius hominis non venit ut
ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro
multis
46 et veniunt Hierichum et proficiscente eo
de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus
caecus sedebat iuxta viam mendicans
47 qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est
coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei
48 et comminabantur illi multi ut taceret at
ille multo magis clamabat Fili David miserere mei
49 et stans Iesus praecepit illum vocari et
vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te
50 qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum
51 et respondens illi Iesus dixit quid vis
tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam
52 Iesus autem ait illi vade fides tua te
salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via
|