15.
1 et confestim mane consilium facientes
summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes
Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato
2 et interrogavit eum Pilatus tu es rex
Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis
3 et accusabant eum summi sacerdotes in
multis
4 Pilatus autem rursum interrogavit eum
dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant
5 Iesus autem amplius nihil respondit ita
ut miraretur Pilatus
6 per diem autem festum dimittere solebat
illis unum ex vinctis quemcumque petissent
7 erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum
seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium
8 et cum ascendisset turba coepit rogare
sicut semper faciebat illis
9 Pilatus autem respondit eis et dixit
vultis dimittam vobis regem Iudaeorum
10 sciebat enim quod per invidiam tradidissent
eum summi sacerdotes
11 pontifices autem concitaverunt turbam ut
magis Barabban dimitteret eis
12 Pilatus autem iterum respondens ait illis
quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum
13 at illi iterum clamaverunt
crucifige eum
14 Pilatus vero dicebat eis quid enim
mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum
15 Pilatus autem volens populo
satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur
16 milites autem duxerunt eum intro in
atrium praetorii et convocant totam cohortem
17 et induunt eum purpuram et inponunt
ei plectentes spineam coronam
18 et coeperunt salutare eum have rex
Iudaeorum
19 et percutiebant caput eius
harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum
20 et postquam inluserunt ei exuerunt
illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut
crucifigerent eum
21 et angariaverunt praetereuntem
quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut
tolleret crucem eius
22 et perducunt illum in Golgotha
locum quod est interpretatum Calvariae locus
23 et dabant ei bibere murratum vinum
et non accepit
24 et crucifigentes eum diviserunt
vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret
25 erat autem hora tertia et crucifixerunt
eum
26 et erat titulus causae eius inscriptus
rex Iudaeorum
27 et cum eo crucifigunt duos latrones unum
a dextris et alium a sinistris eius
28 et adimpleta est scriptura quae dicit et
cum iniquis reputatus est
29 et praetereuntes blasphemabant eum
moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus
aedificat
30 salvum fac temet ipsum descendens de
cruce
31 similiter et summi sacerdotes ludentes ad
alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum
facere
32 Christus rex Israhel descendat nunc de
cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei
33 et facta hora sexta tenebrae factae sunt
per totam terram usque in horam nonam
34 et hora nona exclamavit Iesus voce magna
dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus
ut quid dereliquisti me
35 et quidam de circumstantibus audientes
dicebant ecce Heliam vocat
36 currens autem unus et implens spongiam
aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat
Helias ad deponendum eum
37 Iesus autem emissa voce magna exspiravit
38 et velum templi scissum est in duo a
sursum usque deorsum
39 videns autem centurio qui ex adverso
stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat
40 erant autem et mulieres de longe
aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph
mater et Salome
41 et cum esset in Galilaea sequebantur eum
et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma
42 et cum iam sero esset factum quia erat
parasceve quod est ante sabbatum
43 venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio
qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit
corpus Iesu
44 Pilatus autem mirabatur si iam obisset et
accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset
45 et cum cognovisset a centurione donavit
corpus Ioseph
46 Ioseph autem mercatus sindonem et
deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de
petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti
47 Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant
ubi poneretur
|