9.
1 convocatis autem duodecim apostolis dedit
illis virtutem et potestatem super omnia daemonia et ut languores curarent
2 et misit illos praedicare regnum Dei et
sanare infirmos
3 et ait ad illos nihil tuleritis in via
neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis
4 et in quamcumque domum intraveritis ibi
manete et inde ne exeatis
5 et quicumque non receperint vos exeuntes
de civitate illa etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra
illos
6 egressi autem circumibant per castella
evangelizantes et curantes ubique
7 audivit autem Herodes tetrarcha omnia
quae fiebant ab eo et haesitabat eo quod diceretur
8 a quibusdam quia Iohannes surrexit a
mortuis a quibusdam vero quia Helias apparuit ab aliis autem quia propheta unus
de antiquis surrexit
9 et ait Herodes Iohannem ego decollavi
quis autem est iste de quo audio ego talia et quaerebat videre eum
10 et reversi apostoli narraverunt illi
quaecumque fecerunt et adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui
est Bethsaida
11 quod cum cognovissent turbae secutae sunt
illum et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos qui cura
indigebant sanabat
12 dies autem coeperat declinare et
accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella
villasque quae circa sunt devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto
sumus
13 ait autem ad illos vos date illis
manducare at illi dixerunt non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces
nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas
14 erant autem fere viri quinque milia ait autem ad
discipulos suos facite illos discumbere per convivia quinquagenos
15 et ita fecerunt et discumbere fecerunt
omnes
16 acceptis autem quinque panibus et duobus
piscibus respexit in caelum et benedixit illis et fregit et distribuit
discipulis suis ut ponerent ante turbas
17 et manducaverunt omnes et saturati sunt
et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cofini duodecim
18 et factum est cum solus esset orans erant
cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbae
19 at illi responderunt et dixerunt Iohannem
Baptistam alii autem Heliam alii quia propheta unus de prioribus surrexit
20 dixit autem illis vos autem quem me esse
dicitis respondens Simon Petrus dixit Christum Dei
21 at ille increpans illos praecepit ne cui
dicerent hoc
22 dicens quia oportet Filium hominis multa
pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi
et tertia die resurgere
23 dicebat autem ad omnes si quis vult post me
venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me
24 qui enim voluerit animam suam salvam
facere perdet illam nam qui perdiderit animam suam propter me salvam faciet
illam
25 quid enim proficit homo si lucretur
universum mundum se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat
26 nam qui me erubuerit et meos sermones
hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et
sanctorum angelorum
27 dico autem vobis vere sunt aliqui hic
stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei
28 factum est autem post haec verba fere
dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem ut
oraret
29 et factum est dum oraret species vultus
eius altera et vestitus eius albus refulgens
30 et ecce duo viri loquebantur cum illo
erant autem Moses et Helias
31 visi in maiestate et dicebant excessum
eius quem conpleturus erat in Hierusalem
32 Petrus vero et qui cum illo gravati erant
somno et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros qui stabant cum
illo
33 et factum est cum discederent ab illo ait
Petrus ad Iesum praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula
unum tibi et unum Mosi et unum Heliae nesciens quid diceret
34 haec autem illo loquente facta est nubes
et obumbravit eos et timuerunt intrantibus illis in nubem
35 et vox facta est de nube dicens hic est
Filius meus electus ipsum audite
36 et dum fieret vox inventus est Iesus
solus et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae
viderant
37 factum est autem in sequenti die
descendentibus illis de monte occurrit illi turba multa
38 et ecce vir de turba exclamavit dicens
magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihi
39 et ecce spiritus adprehendit illum et
subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum
40 et rogavi discipulos tuos ut eicerent
illum et non potuerunt
41 respondens autem Iesus dixit o generatio
infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum
42 et cum accederet elisit illum daemonium
et dissipavit
43 et increpavit Iesus spiritum inmundum et
sanavit puerum et reddidit illum patri eius
44 stupebant autem omnes in magnitudine Dei
omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat dixit ad discipulos suos ponite
vos in cordibus vestris sermones istos Filius enim hominis futurum est ut
tradatur in manus hominum
45 at illi ignorabant verbum istud et erat
velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant interrogare eum de hoc
verbo
46 intravit autem cogitatio in eos quis
eorum maior esset
47 at Iesus videns cogitationes cordis illorum
adprehendens puerum statuit eum secus se
48 et ait illis quicumque susceperit puerum
istum in nomine meo me recipit et quicumque me recipit recipit eum qui me misit
nam qui minor est inter omnes vos hic maior est
49 respondens autem Iohannes dixit
praeceptor vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum
quia non sequitur nobiscum
50 et ait ad illum Iesus nolite prohibere
qui enim non est adversum vos pro vobis est
51 factum est autem dum conplerentur dies
adsumptionis eius et ipse faciem suam firmavit ut iret Hierusalem
52 et misit nuntios ante conspectum suum et
euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi
53 et non receperunt eum quia facies eius
erat euntis Hierusalem
54 cum vidissent autem discipuli eius
Iacobus et Iohannes dixerunt Domine vis dicimus ut ignis descendat de caelo et
consumat illos
55 et conversus increpavit illos
56 et abierunt in aliud castellum
57 factum est autem ambulantibus illis in
via dixit quidam ad illum sequar te quocumque ieris
58 et ait illi Iesus vulpes foveas habent et
volucres caeli nidos Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet
59 ait autem ad alterum sequere me ille autem dixit
Domine permitte mihi primum ire sepelire patrem meum
60 dixitque ei Iesus sine ut mortui sepeliant
mortuos suos tu autem vade adnuntia regnum Dei
61 et ait alter sequar te Domine sed primum
permitte mihi renuntiare his qui domi sunt
62 ait ad illum Iesus nemo mittens manum
suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei
|