12.
1 multis autem turbis circumstantibus ita
ut se invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos adtendite a
fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis
2 nihil autem opertum est quod non
reveletur neque absconditum quod non sciatur
3 quoniam quae in tenebris dixistis in
lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis praedicabitur in
tectis
4 dico autem vobis amicis meis ne
terreamini ab his qui occidunt corpus et post haec non habent amplius quod
faciant
5 ostendam autem vobis quem timeatis timete
eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis
hunc timete
6 nonne quinque passeres veneunt dipundio
et unus ex illis non est in oblivione coram Deo
7 sed et capilli capitis vestri omnes
numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estis
8 dico autem vobis omnis quicumque
confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo
coram angelis Dei
9 qui autem negaverit me coram hominibus
denegabitur coram angelis Dei
10 et omnis qui dicit verbum in Filium
hominis remittetur illi ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non
remittetur
11 cum autem inducent vos in synagogas et ad
magistratus et potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis
aut quid dicatis
12 Spiritus enim Sanctus docebit vos
in ipsa hora quae oporteat dicere
13 ait autem quidam ei de turba
magister dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem
14 at ille dixit ei homo quis me
constituit iudicem aut divisorem super vos
15 dixitque ad illos videte et cavete
ab omni avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae
possidet
16 dixit autem similitudinem ad illos
dicens hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager adtulit
17 et cogitabat intra se dicens quid
faciam quod non habeo quo congregem fructus meos
18 et dixit hoc faciam destruam horrea
mea et maiora faciam et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea
19 et dicam animae meae anima habes multa bona
posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare
20 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam
tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt
21 sic est qui sibi thesaurizat et non est
in Deum dives
22 dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis
nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid vestiamini
23 anima plus est quam esca et corpus quam
vestimentum
24 considerate corvos quia non seminant
neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto
magis vos pluris estis illis
25 quis autem vestrum cogitando potest adicere ad
staturam suam cubitum unum
26 si ergo neque quod minimum est potestis quid de
ceteris solliciti estis
27 considerate lilia quomodo crescunt non laborant
non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum
ex istis
28 si autem faenum quod hodie in agro est et cras in
clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillae fidei
29 et vos nolite quaerere quid manducetis
aut quid bibatis et nolite in sublime tolli
30 haec enim omnia gentes mundi quaerunt
Pater autem vester scit quoniam his indigetis
31 verumtamen quaerite regnum Dei et haec
omnia adicientur vobis
32 nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri
vestro dare vobis regnum
33 vendite quae possidetis et date elemosynam facite
vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in caelis quo fur
non adpropiat neque tinea corrumpit
34 ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum
erit
35 sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes
36 et vos similes hominibus expectantibus
dominum suum quando revertatur a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit confestim
aperiant ei
37 beati servi illi quos cum venerit dominus
invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere
et transiens ministrabit illis
38 et si venerit in secunda vigilia et si in tertia
vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illi
39 hoc autem scitote quia si sciret pater familias
qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam
40 et vos estote parati quia qua hora non
putatis Filius hominis venit
41 ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis
hanc parabolam an et ad omnes
42 dixit autem Dominus quis putas est
fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut
det illis in tempore tritici mensuram
43 beatus ille servus quem cum venerit
dominus invenerit ita facientem
44 vere dico vobis quia supra omnia quae
possidet constituet illum
45 quod si dixerit servus ille in corde suo
moram facit dominus meus venire et coeperit percutere pueros et ancillas et
edere et bibere et inebriari
46 veniet dominus servi illius in die qua
non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus
ponet
47 ille autem servus qui cognovit voluntatem
domini sui et non praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius vapulabit multas
48 qui autem non cognovit et fecit digna
plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo
et cui commendaverunt multum plus petent ab eo
49 ignem veni mittere in terram et quid volo si
accendatur
50 baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor
usque dum perficiatur
51 putatis quia pacem veni dare in terram non dico
vobis sed separationem
52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres
in duo et duo in tres
53 dividentur pater in filium et filius in patrem
suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum
suam
54 dicebat autem et ad turbas cum videritis nubem
orientem ab occasu statim dicitis nimbus venit et ita fit
55 et cum austrum flantem dicitis quia
aestus erit et fit
56 hypocritae faciem terrae et caeli nostis
probare hoc autem tempus quomodo non probatis
57 quid autem et a vobis ipsis non iudicatis
quod iustum est
58 cum autem vadis cum adversario tuo ad
principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud iudicem et
iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem
59 dico tibi non exies inde donec etiam novissimum
minutum reddas
|