17.
1 et ad discipulos suos ait inpossibile est
ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt
2 utilius est illi si lapis molaris
inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de
pusillis istis
3 adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa
illum et si paenitentiam egerit dimitte illi
4 et si septies in die peccaverit in te et
septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi
5 et dixerunt apostoli Domino adauge nobis
fidem
6 dixit autem Dominus si haberetis fidem
sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in
mare et oboediret vobis
7 quis autem vestrum habens servum arantem
aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe
8 et non dicet ei para quod cenem et
praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu
manducabis et bibes
9 numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae
sibi imperaverat non puto
10 sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta
sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus
11 et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per
mediam Samariam et Galilaeam
12 et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt
ei decem viri leprosi qui steterunt a longe
13 et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor
miserere nostri
14 quos ut vidit dixit ite ostendite vos
sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt
15 unus autem ex illis ut vidit quia
mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum
16 et cecidit in faciem ante pedes eius gratias
agens et hic erat Samaritanus
17 respondens autem Iesus dixit nonne decem
mundati sunt et novem ubi sunt
18 non est inventus qui rediret et daret
gloriam Deo nisi hic alienigena
19 et ait illi surge vade quia fides tua te
salvum fecit
20 interrogatus autem a Pharisaeis quando
venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione
21 neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce
enim regnum Dei intra vos est
22 et ait ad discipulos venient dies quando
desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis
23 et dicent vobis ecce hic ecce illic
nolite ire neque sectemini
24 nam sicut fulgur coruscans de sub caelo
in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua
25 primum autem oportet illum multa pati et
reprobari a generatione hac
26 et sicut factum est in diebus Noe ita
erit et in diebus Filii hominis
27 edebant et bibebant uxores ducebant et
dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium
et perdidit omnes
28 similiter sicut factum est in diebus Loth
edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant
29 qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit
ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit
30 secundum haec erit qua die Filius hominis
revelabitur
31 in illa hora qui fuerit in tecto et vasa
eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat
retro
32 memores estote uxoris Loth
33 quicumque quaesierit animam suam
salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam
34 dico vobis illa nocte erunt duo in
lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur
35 duae erunt molentes in unum una
adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur
36 respondentes dicunt illi ubi Domine
37 qui dixit eis ubicumque fuerit
corpus illuc congregabuntur aquilae
|