3.
1 erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus
nomine princeps Iudaeorum
2 hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi
scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu
facis nisi fuerit Deus cum eo
3 respondit Iesus et dixit ei amen amen
dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei
4 dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci
cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci
5 respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis
renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei
6 quod natum est ex carne caro est et quod
natum est ex Spiritu spiritus est
7 non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo
8 Spiritus ubi vult spirat et vocem eius
audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex
Spiritu
9 respondit Nicodemus et dixit ei quomodo
possunt haec fieri
10 respondit Iesus et dixit ei tu es magister
Israhel et haec ignoras
11 amen amen dico tibi quia quod scimus
loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis
12 si terrena dixi vobis et non creditis
quomodo si dixero vobis caelestia credetis
13 et nemo ascendit in caelum nisi qui
descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo
14 et sicut Moses exaltavit serpentem in
deserto ita exaltari oportet Filium hominis
15 ut omnis qui credit in ipso non pereat
sed habeat vitam aeternam
16 sic enim dilexit Deus mundum ut Filium
suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam
aeternam
17 non enim misit Deus Filium suum in mundum
ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum
18 qui credit in eum non iudicatur qui autem non
credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei
19 hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et
dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera
20 omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit
ad lucem ut non arguantur opera eius
21 qui autem facit veritatem venit ad lucem ut
manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta
22 post haec venit Iesus et discipuli eius in
iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat
23 erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta
Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur
24 nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes
25 facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis
cum Iudaeis de purificatione
26 et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui
erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et
omnes veniunt ad eum
27 respondit Iohannes et dixit non potest homo
accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo
28 ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim
ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum
29 qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi
qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum
impletum est
30 illum oportet crescere me autem minui
31 qui desursum venit supra omnes est qui
est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes
est
32 et quod vidit et audivit hoc testatur et
testimonium eius nemo accipit
33 qui accipit eius testimonium signavit
quia Deus verax est
34 quem enim misit Deus verba Dei loquitur
non enim ad mensuram dat Deus Spiritum
35 Pater diligit Filium et omnia dedit
in manu eius
36 qui credit in Filium habet vitam aeternam qui
autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum
|