11.
1 erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de
castello Mariae et Marthae sororis eius
2 Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et
extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur
3 miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce
quem amas infirmatur
4 audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non
est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam
5 diligebat autem Iesus Martham et sororem eius
Mariam et Lazarum
6 ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem
mansit in eodem loco duobus diebus
7 deinde post haec dicit discipulis suis eamus in
Iudaeam iterum
8 dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te
Iudaei lapidare et iterum vadis illuc
9 respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si
quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt
10 si autem ambulaverit nocte offendit quia
lux non est in eo
11 haec ait et post hoc dicit eis Lazarus
amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum
12 dixerunt ergo discipuli eius Domine si
dormit salvus erit
13 dixerat autem Iesus de morte eius illi
autem putaverunt quia de dormitione somni diceret
14 tunc ergo dixit eis Iesus manifeste
Lazarus mortuus est
15 et gaudeo propter vos ut credatis quoniam
non eram ibi sed eamus ad eum
16 dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad
condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo
17 venit itaque Iesus et invenit eum
quattuor dies iam in monumento habentem
18 erat autem Bethania iuxta Hierosolyma
quasi stadiis quindecim
19 multi autem ex Iudaeis venerant ad
Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo
20 Martha ergo ut audivit quia Iesus venit
occurrit illi Maria autem domi sedebat
21 dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic
frater meus non fuisset mortuus
22 sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo
dabit tibi Deus
23 dicit illi Iesus resurget frater tuus
24 dicit ei Martha scio quia resurget in
resurrectione in novissima die
25 dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui
credit in me et si mortuus fuerit vivet
26 et omnis qui vivit et credit in me non morietur
in aeternum credis hoc
27 ait illi utique Domine ego credidi quia tu es
Christus Filius Dei qui in mundum venisti
28 et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam
sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te
29 illa ut audivit surgit cito et venit ad eum
30 nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat
adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha
31 Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et
consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt
eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi
32 Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum
cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus
frater meus
33 Iesus ergo ut vidit eam plorantem et
Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum
34 et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine
veni et vide
35 et lacrimatus est Iesus
36 dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eum
37 quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic
qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur
38 Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad
monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei
39 ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror
eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est
40 dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si
credideris videbis gloriam Dei
41 tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum
oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me
42 ego autem sciebam quia semper me audis sed
propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti
43 haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni
foras
44 et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus
pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis
solvite eum et sinite abire
45 multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et
viderant quae fecit crediderunt in eum
46 quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et
dixerunt eis quae fecit Iesus
47 collegerunt ergo pontifices et Pharisaei
concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit
48 si dimittimus eum sic omnes credent in eum et
venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem
49 unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex
anni illius dixit eis vos nescitis quicquam
50 nec cogitatis quia expedit nobis ut unus
moriatur homo pro populo et non tota gens pereat
51 hoc autem a semet ipso non dixit sed cum
esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente
52 et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui
erant dispersi congregaret in unum
53 ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent
eum
54 Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud
Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem et
ibi morabatur cum discipulis
55 proximum autem erat pascha Iudaeorum et
ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos
56 quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad
invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum
57 dederant autem pontifices et Pharisaei
mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum
|