13.
1 ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia
venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui
erant in mundo in finem dilexit eos
2 et cena facta cum diabolus iam misisset
in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis
3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus
et quia a Deo exivit et ad Deum vadit
4 surgit a cena et ponit vestimenta sua et
cum accepisset linteum praecinxit se
5 deinde mittit aquam in pelvem et coepit
lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus
6 venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus
Domine tu mihi lavas pedes
7 respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu
nescis modo scies autem postea
8 dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum
respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum
9 dicit ei Simon Petrus Domine non tantum
pedes meos sed et manus et caput
10 dicit ei Iesus qui lotus est non indiget
ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes
11 sciebat enim quisnam esset qui traderet
eum propterea dixit non estis mundi omnes
12 postquam ergo lavit pedes eorum et
accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim
vobis
13 vos vocatis me magister et Domine et bene
dicitis sum etenim
14 si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et
magister et vos debetis alter alterius lavare pedes
15 exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum
ego feci vobis ita et vos faciatis
16 amen amen dico vobis non est servus maior domino
suo neque apostolus maior eo qui misit illum
17 si haec scitis beati eritis si feceritis ea
18 non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim
sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum
suum
19 amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum
factum fuerit quia ego sum
20 amen amen dico vobis qui accipit si quem misero
me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit
21 cum haec dixisset Iesus turbatus est
spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet
me
22 aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes
de quo diceret
23 erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in
sinu Iesu quem diligebat Iesus
24 innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei
quis est de quo dicit
25 itaque cum recubuisset ille supra pectus
Iesu dicit ei Domine quis est
26 respondit Iesus ille est cui ego
intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis
Scariotis
27 et post buccellam tunc introivit in illum
Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius
28 hoc autem nemo scivit discumbentium
ad quid dixerit ei
29 quidam enim putabant quia loculos habebat
Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis
ut aliquid daret
30 cum ergo accepisset ille buccellam
exivit continuo erat autem nox
31 cum ergo exisset dicit Iesus nunc
clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo
32 si Deus clarificatus est in eo et Deus
clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum
33 filioli adhuc modicum vobiscum sum
quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et
vobis dico modo
34 mandatum novum do vobis ut diligatis
invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem
35 in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis
si dilectionem habueritis ad invicem
36 dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit
Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea
37 dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo
animam meam pro te ponam
38 respondit Iesus animam tuam pro me ponis amen
amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter neges
|