17.
1 haec locutus est Iesus et sublevatis
oculis in caelum dixit Pater venit hora clarifica Filium tuum ut Filius tuus
clarificet te
2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis
ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam
3 haec est autem vita aeterna ut cognoscant
te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum
4 ego te clarificavi super terram opus consummavi
quod dedisti mihi ut faciam
5 et nunc clarifica me tu Pater apud temet
ipsum claritatem quam habui priusquam mundus esset apud te
6 manifestavi nomen tuum hominibus quos
dedisti mihi de mundo tui erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum
servaverunt
7 nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs
te sunt
8 quia verba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi
acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me
misisti
9 ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his
quos dedisti mihi quia tui sunt
10 et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et
clarificatus sum in eis
11 et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et
ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint
unum sicut et nos
12 cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo
quos dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius perditionis ut
scriptura impleatur
13 nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut
habeant gaudium meum impletum in semet ipsis
14 ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos
habuit quia non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundo
15 non rogo ut tollas eos de mundo sed ut
serves eos ex malo
16 de mundo non sunt sicut et ego non sum de
mundo
17 sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est
18 sicut me misisti in mundum et ego misi eos in
mundum
19 et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et
ipsi sanctificati in veritate
20 non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui
credituri sunt per verbum eorum in me
21 ut omnes unum sint sicut tu Pater in me
et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti
22 et ego claritatem quam dedisti mihi dedi
eis ut sint unum sicut nos unum sumus
23 ego in eis et tu in me ut sint consummati
in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me
dilexisti
24 Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego
sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia
dilexisti me ante constitutionem mundi
25 Pater iuste et mundus te non cognovit ego
autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti
26 et notum feci eis nomen tuum et notum
faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis
|