20.
1 una autem sabbati Maria Magdalene venit
mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a
monumento
2 cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum
et ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de
monumento et nescimus ubi posuerunt eum
3 exiit ergo Petrus et ille alius
discipulus et venerunt ad monumentum
4 currebant autem duo simul et ille alius
discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum
5 et cum se inclinasset videt posita
linteamina non tamen introivit
6 venit ergo Simon Petrus sequens eum et
introivit in monumentum et videt linteamina posita
7 et sudarium quod fuerat super caput eius
non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum
8 tunc ergo introivit et ille discipulus
qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit
9 nondum enim sciebant scripturam quia
oportet eum a mortuis resurgere
10 abierunt ergo iterum ad semet ipsos
discipuli
11 Maria autem stabat ad monumentum foris
plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum
12 et vidit duos angelos in albis sedentes
unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu
13 dicunt ei illi mulier quid ploras dicit
eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum
14 haec cum dixisset conversa est retrorsum
et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est
15 dicit ei Iesus mulier quid ploras quem
quaeris illa existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu sustulisti
eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam
16 dicit ei Iesus Maria conversa illa dicit ei
rabboni quod dicitur magister
17 dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim
ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem
meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum
18 venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia
vidi Dominum et haec dixit mihi
19 cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et
fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum venit Iesus et
stetit in medio et dicit eis pax vobis
20 et hoc cum dixisset ostendit eis manus et
latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino
21 dixit ergo eis iterum pax vobis sicut
misit me Pater et ego mitto vos
22 hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis
accipite Spiritum Sanctum
23 quorum remiseritis peccata remittuntur
eis quorum retinueritis detenta sunt
24 Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur
Didymus non erat cum eis quando venit Iesus
25 dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus
Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et
mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non
credam
26 et post dies octo iterum erant discipuli
eius intus et Thomas cum eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et
dixit pax vobis
27 deinde dicit Thomae infer digitum tuum
huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse
incredulus sed fidelis
28 respondit Thomas et dixit ei Dominus meus
et Deus meus
29 dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti beati
qui non viderunt et crediderunt
30 multa quidem et alia signa fecit Iesus in
conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc
31 haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus
est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius
|