32.
1 Iacob quoque abiit itinere quo coeperat
fueruntque ei obviam angeli Dei
2 quos cum vidisset ait castra Dei sunt
haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra
3 misit autem et nuntios ante se ad Esau
fratrem suum in terram Seir regionis Edom
4 praecepitque eis dicens sic loquimini
domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui
usque in praesentem diem
5 habeo boves et asinos oves et servos
atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in
conspectu tuo
6 reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes
venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum
quadringentis viris
7 timuit Iacob valde et perterritus divisit
populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas
8 dicens si venerit Esau ad unam turmam et
percusserit eam alia turma quae reliqua est salvabitur
9 dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus
patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum
nativitatis tuae et benefaciam tibi
10 minor sum cunctis miserationibus et veritate quam
explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus
turmis regredior
11 erue me de manu fratris mei de manu Esau
quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis
12 tu locutus es quod bene mihi faceres et
dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non
potest
13 cumque dormisset ibi nocte illa separavit
de his quae habebat munera Esau fratri suo
14 capras ducentas hircos viginti oves
ducentas arietes viginti
15 camelos fetas cum pullis suis triginta
vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem
16 et misit per manus servorum suorum
singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter
gregem et gregem
17 et praecepit priori dicens si obvium habueris
Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista
quae sequeris
18 respondebis servi tui Iacob munera misit
domino meo Esau ipse quoque post nos venit
19 similiter mandata dedit secundo ac tertio
et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum
inveneritis eum
20 et addetis ipse quoque servus tuus Iacob
iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et
postea videbo forsitan propitiabitur mihi
21 praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero
mansit nocte illa in Castris
22 cumque mature surrexisset tulit duas
uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc
23 transductisque omnibus quae ad se
pertinebant
24 remansit solus et ecce vir luctabatur cum
eo usque mane
25 qui cum videret quod eum superare non
posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit
26 dixitque ad eum dimitte me iam enim
ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi
27 ait ergo quod nomen est tibi respondit
Iacob
28 at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur
nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra
homines praevalebis
29 interrogavit eum Iacob dic mihi quo
appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem
loco
30 vocavitque Iacob nomen loci illius
Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea
31 ortusque est ei statim sol postquam
transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede
32 quam ob causam non comedunt filii Israhel
nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit
nervum femoris eius et obstipuerit
|