25.
1 Festus ergo cum venisset in provinciam post
triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea
2 adieruntque eum principes sacerdotum et primi
Iudaeorum adversus Paulum et rogabant eum
3 postulantes gratiam adversum eum ut iuberet
perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via
4 Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea
se autem maturius profecturum
5 qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes
simul si quod est in viro crimen accusent eum
6 demoratus autem inter eos dies non amplius quam
octo aut decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit
Paulum adduci
7 qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab
Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas obicientes quas non
poterant probare
8 Paulo autem rationem reddente quoniam neque in
legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi
9 Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare
respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud
me
10 dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi
me oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti
11 si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non
recuso mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis
donare Caesarem appello
12 tunc Festus cum consilio locutus respondit
Caesarem appellasti ad Caesarem ibis
13 et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex
et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum
14 et cum dies plures ibi demorarentur
Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice
vinctus
15 de quo cum essem Hierosolymis adierunt me
principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum
damnationem
16 ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis
donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores
locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina
17 cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione
sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum
18 de quo cum stetissent accusatores nullam causam
deferebant de quibus ego suspicabar malum
19 quaestiones vero quasdam de sua superstitione
habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere
20 haesitans autem ego de huiusmodi quaestione
dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis
21 Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti
cognitionem iussi servari eum donec mittam eum ad Caesarem
22 Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem
audire cras inquit audies eum
23 altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice
cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris
principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus
24 et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis
nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me
Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius
25 ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse
ipso autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere
26 de quo quid certum scribam domino non habeo
propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione
facta habeam quid scribam
27 sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et
causas eius non significare
|