27.
1 ut autem iudicatum est eum navigare in
Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis
Augustae
2 ascendentes autem navem hadrumetinam
incipientem navigare circa Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum
Aristarcho Macedone Thessalonicense
3 sequenti autem die devenimus Sidonem
humane autem tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere
4 et inde cum sustulissemus subnavigavimus
Cypro propterea quod essent venti contrarii
5 et pelagus Ciliciae et Pamphiliae
navigantes venimus Lystram quae est Lyciae
6 et ibi inveniens centurio navem
alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam
7 et cum multis diebus tarde navigaremus et
vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae
secundum Salmonem
8 et vix iuxta navigantes venimus in locum
quendam qui vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas Thalassa
9 multo autem tempore peracto et cum iam
non esset tuta navigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur
Paulus
10 dicens eis viri video quoniam cum iniuria
et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit
esse navigatio
11 centurio autem gubernatori et nauclerio magis
credebat quam his quae a Paulo dicebantur
12 et cum aptus portus non esset ad hiemandum
plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes
Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum
13 adspirante autem austro aestimantes propositum se
tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam
14 non post multum autem misit se contra ipsam
ventus typhonicus qui vocatur euroaquilo
15 cumque arrepta esset navis et non posset conari
in ventum data nave flatibus ferebamur
16 insulam autem quandam decurrentes quae vocatur
Caudam potuimus vix obtinere scapham
17 qua sublata adiutoriis utebantur accingentes
navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur
18 valide autem nobis tempestate iactatis sequenti
die iactum fecerunt
19 et tertia die suis manibus armamenta navis
proiecerunt
20 neque sole autem neque sideribus apparentibus per
plures dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis
salutis nostrae
21 et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus
in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta
lucrique facere iniuriam hanc et iacturam
22 et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim
nullius animae erit ex vobis praeterquam navis
23 adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius
sum ego et cui deservio
24 dicens ne timeas Paule Caesari te oportet
adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum
25 propter quod bono animo estote viri credo
enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi
26 in insulam autem quandam oportet nos
devenire
27 sed posteaquam quartadecima nox
supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae
apparere sibi aliquam regionem
28 qui submittentes invenerunt passus
viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecim
29 timentes autem ne in aspera loca
incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri
30 nautis vero quaerentibus fugere de navi
cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras
extendere
31 dixit Paulus centurioni et militibus nisi
hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis
32 tunc absciderunt milites funes scaphae et
passi sunt eam excidere
33 et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus
omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis
nihil accipientes
34 propter quod rogo vos accipere cibum pro salute
vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit
35 et cum haec dixisset sumens panem gratias egit
Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare
36 animaequiores autem facti omnes et ipsi
adsumpserunt cibum
37 eramus vero universae animae in navi ducentae
septuaginta sex
38 et satiati cibo adleviabant navem iactantes
triticum in mare
39 cum autem dies factus esset terram non
agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant
si possent eicere navem
40 et cum anchoras abstulissent committebant se mari
simul laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum
aurae tendebant ad litus
41 et cum incidissemus in locum bithalassum
inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur
a vi maris
42 militum autem consilium fuit ut custodias
occiderent ne quis cum enatasset effugeret
43 centurio autem volens servare Paulum prohibuit
fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad
terram exire
44 et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam
super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad
terram
|