10.
1 fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio
ad Deum fit pro illis in salutem
2 testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem
Dei habent sed non secundum scientiam
3 ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes
statuere iustitiae Dei non sunt subiecti
4 finis enim legis Christus ad
iustitiam omni credenti
5 Moses enim scripsit quoniam
iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea
6 quae autem ex fide est iustitia sic
dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere
7 aut quis descendit in abyssum hoc est
Christum ex mortuis revocare
8 sed quid dicit prope est verbum in ore
tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus
9 quia si confitearis in ore tuo Dominum
Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus
eris
10 corde enim creditur ad iustitiam ore autem
confessio fit in salutem
11 dicit enim scriptura omnis qui credit in illum
non confundetur
12 non enim est distinctio Iudaei et Graeci
nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum
13 omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini
salvus erit
14 quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt
aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine
praedicante
15 quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut
scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona
16 sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim
dicit Domine quis credidit auditui nostro
17 ergo fides ex auditu auditus autem per
verbum Christi
18 sed dico numquid non audierunt et quidem
in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
19 sed dico numquid Israhel non cognovit
primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem
insipientem in iram vos mittam
20 Esaias autem audet et dicit inventus sum
non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant
21 ad Israhel autem dicit tota die expandi
manus meas ad populum non credentem et contradicentem
|