11.
1 dico ergo numquid reppulit Deus populum
suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin
2 non reppulit Deus plebem suam quam
praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat
Deum adversus Israhel
3 Domine prophetas tuos occiderunt altaria
tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam
4 sed quid dicit illi responsum divinum
reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal
5 sic ergo et in hoc tempore reliquiae
secundum electionem gratiae factae sunt
6 si autem gratia non ex operibus alioquin gratia
iam non est gratia
7 quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est
consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt
8 sicut scriptum est dedit illis Deus
spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in
hodiernum diem
9 et David dicit fiat mensa eorum in
laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis
10 obscurentur oculi eorum ne videant et
dorsum illorum semper incurva
11 dico ergo numquid sic offenderunt ut
caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur
12 quod si delictum illorum divitiae sunt
mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum
13 vobis enim dico gentibus quamdiu quidem
ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo
14 si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et
salvos faciam aliquos ex illis
15 si enim amissio eorum reconciliatio est mundi
quae adsumptio nisi vita ex mortuis
16 quod si delibatio sancta est et massa et
si radix sancta et rami
17 quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu
autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis
olivae factus es
18 noli gloriari adversus ramos quod si
gloriaris non tu radicem portas sed radix te
19 dices ergo fracti sunt rami ut ego
inserar
20 bene propter incredulitatem fracti sunt
tu autem fide stas noli altum sapere sed time
21 si enim Deus naturalibus ramis non
pepercit ne forte nec tibi parcat
22 vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos
quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in
bonitate alioquin et tu excideris
23 sed et illi si non permanserint in incredulitate
inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos
24 nam si tu ex naturali excisus es oleastro et
contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur
suae olivae
25 nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut
non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel
donec plenitudo gentium intraret
26 et sic omnis Israhel salvus fieret sicut
scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob
27 et hoc illis a me testamentum cum abstulero
peccata eorum
28 secundum evangelium quidem inimici propter vos
secundum electionem autem carissimi propter patres
29 sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei
30 sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo
nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem
31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram
misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur
32 conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut
omnium misereatur
33 o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei
quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius
34 quis enim cognovit sensum Domini aut quis
consiliarius eius fuit
35 aut quis prior dedit illi et retribuetur
ei
36 quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia
ipsi gloria in saecula amen
|