12.
1 obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei
ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile
obsequium vestrum
2 et nolite conformari huic saeculo sed reformamini
in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et
perfecta
3 dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus
qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad
sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei
4 sicut enim in uno corpore multa membra habemus
omnia autem membra non eundem actum habent
5 ita multi unum corpus sumus in Christo singuli
autem alter alterius membra
6 habentes autem donationes secundum gratiam quae
data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei
7 sive ministerium in ministrando sive qui docet in
doctrina
8 qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate
qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate
9 dilectio sine simulatione odientes malum
adherentes bono
10 caritatem fraternitatis invicem diligentes honore
invicem praevenientes
11 sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino
servientes
12 spe gaudentes in tribulatione patientes orationi
instantes
13 necessitatibus sanctorum communicantes
hospitalitatem sectantes
14 benedicite persequentibus benedicite et nolite
maledicere
15 gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus
16 id ipsum invicem sentientes non alta sapientes
sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos
17 nulli malum pro malo reddentes providentes bona
non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus
18 si fieri potest quod ex vobis est cum
omnibus hominibus pacem habentes
19 non vosmet ipsos defendentes carissimi
sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit
Dominus
20 sed si esurierit inimicus tuus ciba illum
si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput
eius
21 noli vinci a malo sed vince in bono malum
|