11.
1 utinam sustineretis modicum quid
insipientiae meae sed et subportate me
2 aemulor enim vos Dei aemulatione despondi
enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo
3 timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit
astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est
in Christo
4 nam si is qui venit alium Christum
praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non
accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini
5 existimo enim nihil me minus fecisse
magnis apostolis
6 et si inperitus sermone sed non scientia
in omnibus autem manifestatus sum vobis
7 aut numquid peccatum feci me ipsum humilians
ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis
8 alias ecclesias expoliavi accipiens
stipendium ad ministerium vestrum
9 et cum essem apud vos et egerem nulli
onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia
et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo
10 est veritas Christi in me quoniam haec gloria non
infringetur in me in regionibus Achaiae
11 quare quia non diligo vos Deus scit
12 quod autem facio et faciam ut amputem occasionem
eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos
13 nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli
transfigurantes se in apostolos Christi
14 et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in
angelum lucis
15 non est ergo magnum si ministri eius
transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera
ipsorum
16 iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin
velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier
17 quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi
in insipientia in hac substantia gloriae
18 quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego
gloriabor
19 libenter enim suffertis insipientes cum
sitis ipsi sapientes
20 sustinetis enim si quis vos in servitutem
redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem
vos caedit
21 secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi
fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego
22 Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen
Abrahae sunt et ego
23 ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego
in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in
mortibus frequenter
24 a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi
25 ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter
naufragium feci nocte et die in profundo maris fui
26 in itineribus saepe periculis fluminum periculis
latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate
periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus
27 in labore et aerumna in vigiliis multis in fame
et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate
28 praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea
cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum
29 quis infirmatur et non infirmor quis
scandalizatur et ego non uror
30 si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt
gloriabor
31 Deus et Pater Domini Iesu scit qui est
benedictus in saecula quod non mentior
32 Damasci praepositus gentis Aretae regis
custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet
33 et per fenestram in sporta dimissus sum per
murum et effugi manus eius
|