12.
1 si gloriari oportet non expedit quidem
veniam autem ad visiones et revelationes Domini
2 scio hominem in Christo ante annos
quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum
eiusmodi usque ad tertium caelum
3 et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive
extra corpus nescio Deus scit
4 quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana
verba quae non licet homini loqui
5 pro eiusmodi gloriabor pro me autem nihil
gloriabor nisi in infirmitatibus meis
6 nam et si voluero gloriari non ero insipiens
veritatem enim dicam parco autem ne quis in me existimet supra id quod videt me
aut audit ex me
7 et ne magnitudo revelationum extollat me
datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet
8 propter quod ter Dominum rogavi ut
discederet a me
9 et dixit mihi sufficit tibi gratia mea
nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in
infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi
10 propter quod placeo mihi in
infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis
pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum
11 factus sum insipiens vos me coegistis ego
enim debui a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum
apostoli tametsi nihil sum
12 signa tamen apostoli facta sunt super vos
in omni patientia signis et prodigiis et virtutibus
13 quid est enim quod minus habuistis prae
ceteris ecclesiis nisi quod ego ipse non gravavi vos donate mihi hanc iniuriam
14 ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos
et non ero gravis vobis non enim quaero quae vestra sunt sed vos nec enim
debent filii parentibus thesaurizare sed parentes filiis
15 ego autem libentissime inpendam et
superinpendar ipse pro animabus vestris licet plus vos diligens minus diligar
16 sed esto ego vos non gravavi sed cum essem
astutus dolo vos cepi
17 numquid per aliquem eorum quos misi ad vos
circumveni vos
18 rogavi Titum et misi cum illo fratrem numquid
Titus vos circumvenit nonne eodem spiritu ambulavimus nonne hisdem vestigiis
19 olim putatis quod excusemus nos apud vos coram
Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram aedificationem
20 timeo enim ne forte cum venero non quales
volo inveniam vos et ego inveniar a vobis qualem non vultis ne forte
contentiones aemulationes animositates dissensiones detractiones susurrationes
inflationes seditiones sint inter vos
21 ne iterum cum venero humiliet me Deus apud
vos et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam
super inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesserunt
|