Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS I DE CHRISTIFIDELIBUS (Cann. 204 – 207)
        • TITULUS V DE CHRISTIFIDELIUM CONSOCIATIONIBUS (Cann. 298 – 329)
          • Caput II DE CHRISTIFIDELIUM CONSOCIATIONBUS PUBLICIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE CHRISTIFIDELIUM CONSOCIATIONBUS PUBLICIS
 
Can. 312 - § 1Ad erigendas consociationes publicas auctoritas competens est
1_ pro consociationibus universalibus atque internationalibus Sancta Sedes; 
2_ pro consociationibus nationalibus, quae scilicet ex ipsa erectione destinantur ad actionem 
in tota natione exercendam, Episcoporum conferentia in suo territorio; 
3_ pro consociationibus dioecesanis, Episcopus dioecesanus in suo territorio, non vero 
Administrator dioecesanus, iis tamen consociationibus exceptis quarum erigendarum ius ex 
apostolico privilegio aliis reservatum est. 
§ 2Ad validam erectionem consociationis aut sectionis consociationis in dioecesi, etiamsi 
id vi privilegii apostolici fiat, requiritur consensus Episcopi dioecesani scripto datus; 
consensus tamen ab Episcopo dioecesano praestitus pro erectione domus instituti religiosi 
valet etiam ad erigendam in eadem domo vel ecclesia ei adnexa consociationem quae illius 
instituti sit propria.
 
Can. 313 - Consociatio publica itemque consociationum publicarum confoederatio ipso 
decreto quo ab auctoritate ecclesiastica ad normam can. 312 competenti erigitur, persona 
iuridica constituitur et missionem recipit, quatenus requiritur, ad fines quos ipsa sibi nomine 
Ecclesiae persequendos proponit.
 
Can. 314 - Cuiuslibet consociationis publicae statuta, eorumque recognitio vel mutatio, 
approbatione indigent auctoritatis ecclesiasticae cui competit consociationis erectio ad 
normam can. 312, § 1.
 
Can. 315 - Consociationes publicae incepta propriae indoli congrua sua sponte suscipere 
valent, eaedemque reguntur ad normam statutorum, sub altiore tamen directione auctoritatis 
ecclesiasticae, de qua in can. 312, § 1.
 
Can. 316 - § 1Qui publice fidem catholicam abiecerit vel a communione ecclesiastica 
defecerit vel excommunicatione irrogata aut declarata irretitus sit, valide in consociationes 
publicas recipi nequit
§ 2Qui legitime adscripti in casum inciderint de quo in § 1, praemissa monitione, a 
consociatione dimittantur, servatis eius statutis et salvo iure recursus ad auctoritatem 
ecclesiasticam, de qua in can. 312, § 1.
 
Can. 317 - § 1Nisi aliud in statutis praevideatur, auctoritatis ecclesiasticae, de qua in can. 
312, § 1, est consociationis publicae moderatorem ab ipsa consociatione publica electum 
confirmare aut praesentatum instituere aut iure proprio nominare; cappellanum vero seu 
assistentem ecclesiasticum, auditis ubi id expediat consociationis officialibus maioribus, 
nominat auctoritas ecclesiastica
§ 2Norma in § 1 statuta valet etiam pro consociationibus a sodalibus institutorum 
religiosorum vi apostolici privilegii extra proprias ecclesias vel domos erectis; in 
consociationibus vero a sodalibus institutorum religiosorum in propria ecclesia vel domo 
erectis, nominatio aut confirmatio moderatoris et cappellani pertinet ad Superiorem instituti, 
ad normam statutorum
§ 3In consociationibus quae non sunt clericales, laici exercere valent munus moderatoris; 
cappellanus seu assistens ecclesiasticus ad illud munus ne assumatur, nisi aliud in statutis 
caveatur
§ 4In publicis christifidelium consociationibus quae directe ad apostolatum exercendum 
ordinantur, moderatores ne ii sint, qui in factionibus politicis officium directionis adimplent.
 
Can. 318 - § 1In specialibus adiunctis, ubi graves rationes id requirant, potest 
ecclesiastica auctoritas, de qua in can. 312, § 1, designare commissarium, qui eius nomine 
consociationem ad tempus moderetur
§ 2Moderatorem consociationis publicae iusta de causa removere potest qui eum 
nominavit aut confirmavit, auditis tamen tum ipso moderatore tum consociationis officialibus 
maioribus ad normam statutorum; cappellanum vero removere potest, ad normam cann. 
192-195, qui eum nominavit.
 
Can. 319 - § 1Consociatio publica legitime erecta, nisi aliud cautum sit, bonaquae 
possidet ad normam statutorum administrat sub superiore directione auctoritatis 
ecclesiasticae de qua in can. 312, § 1, cui quotannis administrationis rationem reddere 
debet
§ 2Oblationum quoque et eleemosynarum, quas collegerit, eidem auctoritati fidelem 
erogationis rationem reddere debet.
 
Can. 320 - § 1Consociationes a Sancta Sede erectae nonnisi ab eadem supprimi possunt
§ 2Ob graves causas ab Episcoporum conferentia supprimi possunt consociationes ab 
eadem erectae; ab Episcopo dioecesano consociationes a se erectae, et etiam 
consociationes ex apostolico indulto a sodalibus institutorum religiosorum de consensu 
Episcopi dioecesani erectae
§ 3Consociatio publica ac auctoritate competenti ne supprimatur, nisi auditis eius 
moderatore aliisque officialibus maioribus.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License