Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS II DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE HIERARCHICA
      • SECTIO I DE SUPREMA ECCLESIAE AUCTORITATE (Cann. 330 – 367)
          • Caput I DE ROMANO PONTIFICE DEQUE COLLEGIO EPISCOPORUM
            • Art. 2 DE COLLEGIO EPISCOPORUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 2 DE COLLEGIO EPISCOPORUM
 
Can. 336 - Collegium Episcoporum, cuius caput est Summus Pontifex cuiusque membra 
sunt Episcopi vi sacramentalis consecrationis et hierarchica communione cum Collegii capite 
et membris, et in quo corpus apostolicum continuo perseverat, una cum capite suo, et 
numquam sine hoc capite, subiectum quoque supremae et plenae potestatis in universam 
Ecclesiam exsistit.
 
Can. 337 - § 1Potestatem in universam Ecclesiam Collegium Episcoporum sollemni modo 
exercet in Concilio Oecumenico
§ 2Eandem potestatem exercet per unitam Episcoporum in mundo dispersorum actionem, 
quae uti talis a Romano Pontifice sit indicta aut libere recepta, ita ut verus actus collegialis 
efficiatur
§ 3Romani Pontificis est secundum necessitates Ecclesiae seligere et promovere modos, 
quibus Episcoporum Collegium munus suum quoad universam Ecclesiam collegialiter 
exerceat.
 
Can. 338 - § 1Unius Romani Pontificis est Concilium Oecumenicum convocare, eidem 
per se vel per se vel per alios praesidere, item Concilium transferre, suspendere vel 
dissolvere, eiusque decreta approbare
§ 2Eiusdem Romani Pontificis est res in Concilio tractandas determinare atque ordinem in 
Concilio servandam constituere; propositis a Romano Pontifice quaestionibus Patres Concilii 
alias addere possunt, ab eodem Romano Pontifice probandas.
 
Can. 339 - § 1Ius est et officium omnibus et solis Episcopis qui membra sint Collegii 
Episcoporum, ut Concilio Oecumenico cum suffragio deliberativo intersint
§ 2Ad Concilium Oecumenicum insuper alii aliqui, qui episcopali dignitate non sint insigniti, 
vocari possunt a suprema Ecclesiae auctoritate, cuius est eorum partes in Concilio 
determinare.
 
Can. 340 - Si contingat Apostolicam Sedem durante Concilii celebratione vacare, ipso iure 
hoc intermittitur, donec novus Summus Pontifex illud continuari iusserit aut dissolverit.
 
Can. 341 - § 1Concilii Oecumenici decreta vim obligandi non habent nisi una cum Concilii 
Patribus a Romano Pontifice approbata, ab eodem fuerint confirmata et eius iussu 
promulgata§ 2Eadem confirmatione et promulgatione, vim obligandi ut habeant, egent 
decreta quae ferat Collegium Episcoporum, cum actionem proprie collegialem ponit iuxta 
alium a Romano Pontifice inductum vel libere receptum modum.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License