| Caput V DE ROMANI PONTIFICIS LEGATIS   Can. 362 - Romano Pontifici ius est nativum et independens Legatos suos nominandi ac  mittendi sive ad Ecclesias particulares in variis nationibus vel regionibus, sive simul ad  Civitates et ad publicas Auctoritates, itemque eos transferendi et revocandi, servatis quidem  normis iuris internationalis, quod attinet ad missionem et revocationem Legatorum apud Res  Publicas constitutorum.   Can. 363 - § 1.  Legatis Romani Pontificis officium committitur ipsius Romani Pontificis  stabili modo gerendi personam apud Ecclesias particulares aut etiam apud Civitates et  publicas Auctoritates, ad quas missi sunt.   § 2.  Personam gerunt Apostolicae Sedis ii quoque, qui in pontificam Missionem ut Delegati  aut Observatores deputantur apud Consilia internationalia aut apud Conferentias et  Conventus.   Can. 364 - Praecipuum munus Legati pontifici est ut firmiora et efficaciora in dies reddantur  unitatis vincula, quae inter Apostolicam Sedem et Ecclesias particulares intercedunt.  Ad  pontificium ergo Legatum pertinet pro sua dicione:   1_ ad Apostolicam Sedem notitias mittere de condicionibus in quibus versantur Ecclesiae  particulares, deque omnibus quae ipsam vitam Ecclesiae et bonum animarum attingant;  2_ Episcopis actione et consilio adesse, integro quidem manente eorundem legitimae  potestatis exercitio;  3_ crebras fovere relationes cum Episcoporum conferentia, eidem omnimodam operam  praebendo;  4_ ad nominationem Episcoporum quod attinet, nomina candidatorum Apostolicae Sedi  transmittere vel proponere necnon processum informativum de promovendis instruere,  secundum normas ab Apostolica Sede datas;  5_ anniti ut promoveantur res quae ad progressum et consociatam populorum operam  spectant;  6_ operam conferre cum Episcopis, ut opportuna foveantur commercia inter Ecclesiam  catholicam et alias Ecclesias vel communitates ecclesiales, immo et religiones non  christianas;  7_ ea quae pertinent ad Ecclesiae et Apostolicae Sedis missionem, consociata cum  Episcopis actione, apud moderatores Civitatis tueri;  8_ exercere praeterea facultates et cetera explere mandata quae ipsi ab Apostolica Sede  committantur.   Can. 365 - § 1.  Legati pontificii, qui simul legationem apud Civitates iuxta iuris  internationalis normas exercet, munus quoque peculiare est:   1_ promovere et fovere necessitudines inter Apostolicam Sedem et Auctoritates Rei  Publicae;  2_ quaestiones pertractare quae ad relationes inter Ecclesiam et Civitatem pertinent; et  peculiari modo agere de concordatis aliisque huiusmodi conventionibus conficiendis et ad  effectum deducendis.   § 2.  In negotiis, de quibus in § 1, expediendis, prout adiuncta suadeant, Legatus pontificius  sententiam et consilium Episcoporum dicionis ecclesiasticae exquirere ne omittat, eosque de  negotiorum cursu certiores faciat.   Can. 366 - Attenta peculiari Legati muneris indole:   1_ sedes Legationis pontificae a potestate regiminis Ordinarii loci exempta est, nisi agatur de  matrimoniis celebrandis;  2_ Legato pontificio fas est, praemonitis, quantum fieri potest, locorum Ordinariis, in  omnibus ecclesiis suae legationis liturgicas celebrationes, etiam in pontificalibus, peragere.   Can. 367 - Pontificii Legati munus non exspirat vacante Sede Apostolica, nisi aliud in litteris  pontificiis statuatur; cessat autem expleto mandato, revocatione eidem intimata, renuntiatione  a Romano Pontifice acceptata.   
 |