Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS II DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE HIERARCHICA
      • SECTIO II DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS DEQUE EARUNDEM COETIBUS
        • TITULUS I DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS ET DE AUCTORITATE IN IISDEM CONSTITUTA (Cann. 368 – 430)
          • Caput II DE EPISCOPIS
            • Art. 1 DE EPISCOPIS IN GENERE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE EPISCOPIS
 
Art. 1 DE EPISCOPIS IN GENERE
 
Can. 375 - § 1Episcopi, qui ex divina institutione in Apostolorum locum succedunt per 
Spiritum Sanctum qui datus est eis, in Ecclesia Pastores constituuntur, ut sint et ipsi 
doctrinae magistri, sacri cultus sacerdotes et gubernationis ministri
§ 2Episcopi ipsa consecratione episcopali recipiunt cum munere sanctificandi munera 
quoque docendi et regendi, quae tamen natura sua nonnisi in hierarchica communione cum 
Collegii capite et membris exercere possunt.
 
Can. 376 - Episcopi vocantur dioecesani, quibus scilicet alicuius dioecesis cura commissa 
est; ceteri titulares appellantur.
 
Can. 377 - § 1Episcopos libere Summus Pontifex nominat, aut legitime electos confirmat
§ 2Singulis saltem trienniis Episcopi provinciae ecclesiasticae vel, ubi adiuncta id suadeant, 
Episcoporum conferentiae, communi consilio et secreto elenchum componant 
presbyterorum etiam sodalium institutorum vitae consecrate, ad episcopatum aptiorum 
eumque Apostolicae Sedi transmittant, firmo manente iure uniuscuiusque Episcopi 
Apostolicae Sedi nomina presbyterorum, quos episcopali munere dignos et idoneus putet, 
seorsim patefaciendi
§ 3Nisi aliter legitime statutum fuerit, quoties nominandus est Episcopus dioecesanus aut 
Episcopus coadiutor, ad ternos, qui dicuntur, Apostolicae Sedi proponendos, pontificii 
Legati est singillatim requirere et cum ipsa Apostolica Sede communicare, una cum suo 
voto, quid suggerant Metropolita et Suffraganei provinciae, ad quam providenda dioecesis 
pertinet vel quacum in coetum convenit, necnon conferentiae Episcoporum praeses; 
pontificius Legatus, insuper, quosdam e collegio consultorum et capitulo cathedrali audiat et, 
si id expedire iudicaverit, sententiam quoque aliorum ex utroque clero necnon laicorum 
sapientia praestantium singillatim et secreto exquirat.  § 4Nisi aliter legitime provisum 
fuerit, Episcopus dioecesanus, qui auxiliarem suae dioecesi dandum aestimet, elenchum 
trium saltem presbyterorum ad hoc officium aptiorum Apostolicae Sedi proponat
§ 5Nulla in posterum iura et privilegia electionis, nominationis praesentationis vel 
designationis Episcoporum civilibus auctoritatibus conceduntur.
 
Can. 378 - § 1Ad idoneitatem candidatorum Episcopatus requiritur ut quis sit
1_ firma fide, bonis moribus, pietate, animarum zelo, sapientia, prudentia et virtutibus 
humanis excellens, ceterisque dotibus praeditus quae ipsum aptum efficiant ad officium de 
quo agitur explendum; 
2_ bona exsistimatione gaudens; 
3_ annos natus saltem triginta quinque; 
4_ a quinquennio saltem in presbyteratus ordine constitutus; 5_ laurea doctoris vel saltem 
licentia in sacra Scriptura, theologia aut iure canonico potius in instituto studiorum 
superiorum a Sede Apostolica probato, vel saltem in iisdem disciplinis vere peritus
§ 2Iudicium definitivum de promovendi idoneitate ad Apostolicam Sedem pertinet.
 
Can. 379 - Nisi legitimo detineatur impedimento, quicumque ad Episcopatum promotus 
debet intra tres menses ab acceptis apostolicis litteris consecrationem episcopalem recipere, 
et quidem antequam officii sui processionem capitat.
 
Can. 380 - Antequam canonicam possessionem sui officii capiat, promotus fidei 
professionem emittat atque iusiurandum fidelitatis erga Apostolicam Sedem praestet 
secundum formulam ab eadem Apostolica Sede probatam.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License