Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS II DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE HIERARCHICA
      • SECTIO II DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS DEQUE EARUNDEM COETIBUS
        • TITULUS I DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS ET DE AUCTORITATE IN IISDEM CONSTITUTA (Cann. 368 – 430)
          • Caput II DE EPISCOPIS
            • Art. 2 DE EPISCOPIS DIOECESANIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 2 DE EPISCOPIS DIOECESANIS
 
Can. 381 - § 1Episcopo dioecesano in dioecesi ipsi commissa omnis competit potestas 
ordinaria, propria et immediata, quae ad exercitium eius muneris pastoralis requiritur, 
exceptis causis quae iure aut Summi Pontificis decreto supremae aut alii auctoritati 
ecclesiasticae reserventur
§ 2Qui praesunt aliis communitatibus fidelium, de quibus in can. 368, Episcopo 
dioecesano in iure aequiparantur, nisi ex rei natura aut iuris praescripto aliud appareat.
 
Can. 382 - § 1Episcopus promotus in exercitium officii sibi commissi sese ingerere nequit, 
ante captam dioecesis canonicam possessionem; exercere tamen valet officia, quae in 
eadem dioecesi tempore promotionis iam retinebat, firmo praescripto can. 409, § 2
§ 2Nisi legitimo detineatur impedimento, promotus ad officium Episcopi dioecesani debet 
canonicam suae dioecesis possessionem capere, si iam non sit consecratus Episcopus, intra 
quattuor mense a receptis apostolicis litteris; si iam sit consecratus, intra duos menses ab 
iidem receptis
§ 3Canonicam dioecesis possessionem capit Episcopus simul ac in ipsa dioecesi, per se 
vel per procuratorem, apostolicas litteras collegio consultorum ostenderit, praesente curiae 
cancellario, qui rem in acta referat, aut, in dioecesibus noviter erectis, simul ac clero 
populoque in ecclesia cathedrali praesenti earundem litterarum communicationem 
procuraverit, presbytero inter praesentes seniore in acta referente
§ 4Valde commendatur ut captio canonicae possessionis cum actu liturgico in ecclesia 
cathedrali fiat, clero et populo adstantibus.
 
Can. 383 - § 1In exercendo munere pastoris, Episcopus dioecesanus sollicitum se 
praebeat erga omnes christifideles qui suae curae committuntur, cuiusvis sint aetatis, 
condicionis vel nationis, tum in territorio habitantes tum in eodem ad tempus versantes, 
animum intendens apostolicum ad eos etiam qui ob vitae suae condicionem ordinaria cura 
pastorali non satis frui valeant necnon ad eos qui a religionis praxi defecerint
§ 2Fideles diversi ritus in sua dioecesi si habeat, eorum spiritualibus necessitatibus 
provideat sive per sacerdotes aut paroecias eiusdem ritus, sive per Vicarium episcopalem
§ 3Erga fratres, qui in plena communione cum Ecclesia catholica non sint, cum humanitate 
et caritate se gerat, oecumenismum quoque fovens prout ab Ecclesia intellegitur
§ 4.  Commendatos sibi in Domino habeat non baptizatos, ut et ipsis caritas eluceat Christi, 
cuius testis coram omnibus Episcopus esse debet.
 
Can. 384 - Episcopus dioecesanus peculiari sollicitudine prosequatur presbyteros quos 
tamquam adiutores et consiliarios audiat, eorum iura tutetur et curet ut ipsi obligationes suo 
statui proprias rite adimpleant iisdemque praesto sint media et institutiones, quibus ad vitam 
spiritualem et intellectualem fovendam egeant; item curet ut eorum honestae sustentationi 
atque assistentiae sociali, ad normam iuris, prospiciatur.
 
Can. 385 - Episcopus dioecesanus vocationes ad diversa ministeria et ad vitam 
consecratam quam maxime foveat, speciali cura vocationibus sacerdotalibus et missionalibus 
adhibita.
 
Can. 386 - § 1Veritates fidei credendas et moribus applicandas Episcopus dioecesanus 
fidelibus proponere et illustrare tenetur, per se ipse frequenter praedicans; curet etiam ut 
praescripta canonum de ministerio verbi, de homilia praesertim et catechetica institutione 
sedulo serventur, ita ut universa doctrina christiana omnibus tradatur
§ 2Integritatem et unitatem fidei credendae mediis, quae aptiora videantur, firmiter tueatur, 
iustam tamen libertatem agnoscens in veritatibus ulterius perscrutandis.
 
Can. 387 - Episcopus dioecesanus, cum memor sit se obligatione teneri exemplum 
sanctitatis praebendi in caritate, humilitate et vitae simplicitate, omni ope promovere studeat 
sanctitatem christifidelium secundum uniuscuiusque propriam vocationem atque, cum sit 
praecipuus mysteriorum Dei dispensator, iugiter annitatur ut christifideles suae curae 
commissi sacramentorum celebratione in gratia crescant utque paschale mysterium 
cognoscant et vivant.
 
Can. 388 - § 1Episcopus dioecesanus, post captam dioecesis possessionem, debet 
singulis diebus dominicis aliisque diebus festis de praecepto in sua regione Missam pro 
populo sibi commisso applicare
§ 2Episcopus Missam pro populo diebus, die quibus in, § 1, per se ipse celebrare et 
applicare debet; si vero ab hac celebratione legitime impediatur, iisdem diebus per alium, vel 
aliis diebus per se ipse applicet
§ 3Episcopus cui praeter propriam dioecesim aliae, titulo etiam administrationis, sunt 
commissae, obligationi satisfacit unam Missam pro universo populo sibi commisso 
applicando
§ 4Episcopus qui obligationi, de qua in §§  1-3, non satisfecerit, quam primum pro populo 
tot Missas applicet quot omiserit.
 
Can. 389 - Frequenter praesit in ecclesia cathedrali aliave ecclesia suae dioecesis 
sanctissimae Eucharistiae celebrationi, in festis praesertim de praecepto aliisque 
sollemnitatibus.
 
Can. 390 - Episcopus dioecesanus in universa sua dioecesi pontificalia exercere potest; non 
vero extra propriam dioecesim sine expresso vel saltem rationabiliter praesumpto Ordinarii 
loci consensu.
 
Can. 391 - § 1Episcopi dioecesani est Ecclesiam particularem sibi commissam cum 
potestate legislativa, exsecutiva et iudiciali regere, ad normam iuris
§ 2Potestatem legislativam exercet ipse Episcopus; potestatem exsecutivam exercet sive 
per se sive per Vicarios generales aut episcopales ad normam iuris; potestatem iudicialem 
sive per se sive per Vicarium iudicialem et iudices ad normam iuris.
 
Can. 392 - § 1Ecclesiae universae unitatem cum tueri debeat, Episcopus disciplinam 
cunctae Ecclesiae communem promovere et ideo observantiam omnium legum 
ecclesiasticarum urgere tenetur
§ 2Advigilet ne abusus in ecclesiasticam disciplinam irrepant, praesertim circa ministerium 
verbi, celebrationem sacramentorum et sacramentalium, cultum Dei et Sanctorum, necnon 
bonorum administrationem.
 
Can. 393 - In omnibus negotiis iuridicis dioecesis, Episcopus dioecesanus eiusdem 
personam gerit.
 
Can. 394 - § 1Varias apostolatus rationes in dioecesi foveat Episcopus, atque curet ut in 
universa dioecesi, vel in eiusdem particularibus districtibus, omnia apostolatus opera, servata 
uniuscuiusque propria indole, sub suo moderamine coordinentur
§ 2Urgeat officium, quo tenentur fideles ad apostolatum pro sua cuiusque condicione et 
aptitudine exercendum, atque ipsos adhortetur ut varia opera apostolatus, secundum 
necessitates loci et temporis, participent et iuvent.
 
Can. 395 - § 1Episcopus dioecesanus, etiamsi coadiutorem aut auxiliarem habeat, tenetur 
lege personalis in dioecesi residentiae.  
§ 2Praeterquam causa visitationis Sacrorum Liminum, vel Conciliorum, Episcoporum 
synodi, Episcoporum conferentiae, quibus interesse debet, aliusve officii sibi legitime 
commissi, a dioecesi aequa de causa abesse potest non ultra mensem, sive continuum sive 
intermissum, dummodo cautum sit ne ex eius absentia dioecesis quidquam detrimenti capiat
§ 3A dioecesi ne absit diebus Nativitatis, Hebdomadae Sanctae et Resurrectionis Domini, 
Pentecostes et Corporis et Sanguinis Christi, nisi ex gravi urgentique causa
§ 4Si ultra sex menses Episcopus a dioecesis illegitime abfuerit, de eius absentia 
Metropolita Sedem Apostolicam certiorem faciat quod si agatur de Metropolita, idem faciat 
antiquior suffraganeus.
 
Can. 396 - § 1Tenetur Episcopus obligatione dioecesis vel ex toto vel ex parte quotannis 
visitandae, ita ut singulis saltem quinquenniis universam dioecesim, ipse per se vel, si legitime 
fuerit impeditus, per Episcopum coadiutorem, aut per auxiliarem, aut per Vicarium 
generalem vel episcopalem, aut per alium presbyterum visitet
§ 2Fas est Episcopo sibi eligere quos maluerit clericos in visitatione comites atque 
adiutores, reprobato quocumque contrario privilegio vel consuetudine.
 
Can. 397 - § 1Ordinariae episcopali visitationi obnoxiae sunt personae, instituta catholica, 
res et loca sacra, quae intra dioecesis ambitum continentur
§ 2Sodales institutorum religiosorum iuris pontificii eorumque domos Episcopus visitare 
potest in casibus tantum iure expressis.
 
Can. 398 - Studeat Episcopus debita cum diligentia pastoralem visitationem absolvere; 
caveat ne superfluis sumptibus cuiquam gravis onerosusve sit.
 
Can. 399 - § 1Episcopus dioecesanus tenetur singulis quinquenniis relationem Summo 
Pontifici exhibere super statu dioecesis sibi commissae, secundum formam et tempus ab 
Apostolica Sede definita
§ 2Si annus pro exhibenda relatione determinatus ex toto vel ex parte inciderit in primum 
biennium ab inito dioecesis regimine, Episcopus pro ea vice a conficienda et exhibenda 
relatione abstinere potest.
 
Can. 400 - § 1Episcopus dioecesanus, eo anno quo relationem Summo Pontifici exhibere 
tenetur, nisi aliter ab Apostolica Sede statutum fuerit, ad Urbem, Beatorum Apostolorum 
Petri et Pauli sepulcra veneraturus, accedat et Romano Pontifici se sistat
§ 2Episcopus praedictae obligationi per se ipse satisfaciat, nisi legitime sit impeditus; quo 
in casu eidem satisfaciat per coadiutorem, si quem habeat, vel auxiliarem, aut per idoneum 
sacerdotem sui presbyterii, qui in sua dioecesi resideat
§ 3Vicarius apostolicus huic obligationi satisfacere potest per procuratorem etiam in Urbe 
degentem; Praefectus apostolicus hac obligatione non tenetur.
 
Can. 401 - § 1Episcopus dioecesanus, qui septuagesimum quintum aetatis annum 
expleverit, rogatur ut renuntiationem ab officio exhibeat Summo Pontifici, qui omnibus 
inspectis adiunctis providebit
§ 2Enixe rogatur Episcopus dioecesanus, qui ob infirmam valetudinem aliamve gravem 
causam officio suo adimplendo minus aptus evaserit, ut renuntiationem ab officio exhibeat.
 
Can. 402 - § 1Episcopus, cuius renuntiatio ab officio acceptata fuerit, titulum emeriti suae 
dioecesis retinet, atque habitationis sedem, si id exoptet, in ipsa dioecesi servare potest, nisi 
certis in casibus ob specialia adiuncta ab Apostolica Sede aliter provideatur
§ 2Episcoporum conferentia curare debet ut congruae et dignae Episcopi renuntiantis 
sustentationi provideatur, attenta quidem primaria obligatione, qua tenetur dioecesis cui ipse 
inservivit.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License