Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS II DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE HIERARCHICA
      • SECTIO II DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS DEQUE EARUNDEM COETIBUS
        • TITULUS I DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS ET DE AUCTORITATE IN IISDEM CONSTITUTA (Cann. 368 – 430)
          • Caput III DE SEDE IMPEDITA ET DE SEDE VACANTE
            • Art. 2 DE SEDE VACANTE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 2 DE SEDE VACANTE
 
Can. 416 - Sedes episcopalis vacat Episcopi dioecesani morte, renuntiatione a Romano 
Pontifice acceptata, translatione ac privatione Episcopo intimata.
 
Can. 417 - Vim habent omnia quae gesta sunt a Vicario generali aut Vicario episcopali, 
donec certam de obitu Episcopi dioecesani notitiam iidem acceperint, itemque quae ab 
Episcopo dioecesano aut a Vicario generali vel episcopali gesta sunt, donec certam de 
memoratis actibus pontificiis notitiam receperint.
 
Can. 418 - § 1A certa translationis notitia, Episcopus intra duos menses debet dioecesim 
ad quam petere eiusque canonicam possessionem capere autem captae possessionis 
dioecesis novae, dioecesis a qua vacat
§ 2A certa translationis notitia usque ad canonicam novae dioecesis possessionem, 
Episcopus translatus in dioecesi a qua
1_ Administratoris dioecesani potestatem obtinet eiusdemque obligationibus tenetur, 
cessante qualibet Vicarii generalis et Vicarii episcopalis potestate, salvo tamen can. 409, § 
2; 
2_ integram percipit remunerationem officio propriam.
 
Can. 419 - Sede vacante, regimen dioecesis, usque ad constitutionem Administratoris 
dioecesani, ad Episcoporum auxiliarem, et si plures sint, ad eum qui promotione si antiquior 
devolvitur deficiente autem Episcopo auxiliari, ad collegium consultorum, nisi a Sancta Sede 
aliter provisum fueritQui ita regimen dioecesis assumit, sine mora convocet collegium 
competens ad deputandum Administratorem dioecesanum.
Can. 420 - In vicariatu vel praefectura apostolica, sede vacante, regimen assumit Pro-
Vicarius vel Pro-Praefectus ad hunc tantum effectum a Vicario vel a Praefecto immediate 
post captam possessionem nominatus, nisi aliter a Sancta Sede statutum fuerit.
 
Can. 421 - § 1Intra octo dies ab accepta vacationis sedis episcopalis notitia, 
Administrator dioecesanus, qui nempe dioecesim ad interim regat, eligendus est a collegio 
consultorum, firmo praescripto can. 502, § 3
§ 2Si intra praescriptum tempus Administrator dioecesanus, quavis de causa, non fuerit 
legitime electus, eiusdem deputatio devolvitur ad Metropolitam, et si vacans sit ipsa Ecclesia 
metropolitana aut metropolitana simul et suffraganea, ad Episcopum suffraganeum 
promotione antiquiorem.
 
Can. 422 - Episcopus auxiliaris et, si is deficiat, collegium consultorum quantocius de morte 
Episcopi, itemque electus in Administratorem dioecesanum de sua electione Sedem 
Apostolicam certiorem faciant.
 
Can. 423 - § 1Unus deputetur Administrator dioecesanus, reprobata contraria 
consuetudine; secus electio irrita est
§ 2Administrator dioecesanus ne simul sit oeconomus; quare si oeconomus dioecesis in 
Administratorem electus fuerit, alium pro tempore oeconomum eligat consilium a rebus 
oeconomicis.
 
Can. 424 - Administrator dioecesanus eligatur ad normam cann. 165-178.
 
Can. 425 - § 1Valide ad munus Administratoris dioecesani deputari tantum potest 
sacerdos qui trigesimum quintum aetatis annum expleverit et ad eandem vacantem sedem 
non fuerit iam electus, nominatus vel praesentatus
§ 2In Administratorem dioecesanum eligatur sacerdos, qui sit doctrina et prudentia 
praestans
§ 3Si praescriptae in § 1 condiciones posthabitae fuerint, Metropolita aut, si ipsa Ecclesia 
metropolitana vacans fuerit, Episcopus suffraganeus promotione antiquior, agnita rei veritate, 
Administratorem pro ea vice deputet; actus autem illius qui contra praescripta § 1 sit electus, 
sunt ipso iure nulli.
 
Can. 426 - Qui, sede vacante, ante deputationem Administratoris dioecesani, dioecesim 
regat, potestate gaudet quam ius Vicario generali agnoscit.
 
Can. 427 - § 1Administrator dioecesanus tenetur obligationibus et gaudet potestate 
Episcopi dioecesani, iis excludis quae ex rei natura aut ipso iure excipiuntur
§ 2Administrator dioecesanus, acceptata electione, potestatem obtinet, quin requiratur 
ullius confirmatio, firma obligatione de qua in can. 833, n. 4.
 
Can. 428 - § 1Sede vacante nihil innoventur
§ 2Illi quid ad interim dioecesis regimen curant, vetantur quidpiam agere quod vel dioecesi 
vel episcopalibus iuribus praeiudicium aliquod affere possit; speciatim prohibentur ipsi, ac 
proinde alii quicumque, quominus sive per se sive per alium curiae dioecesanae documenta 
quaelibet subtrahant vel destruant, aut in iis quidquam immutent.
 
Can. 429 - Administrator dioecesanus obligatione tenetur residendi in dioecesi et applicandi 
Missam pro populo ad normam can. 388.
 
Can. 430 - § 1Munus Administratoris dioecesani cessat per captam a novo Episcopo 
dioecesis possessionem
§ 2Administratoris dioecesani remotio Sanctae Sedi reservatur renuntiatio quae forte ab 
ipso fiat, authentica forma exhibenda est collegio ad electionem competenti, neque 
acceptatione eget; remoto aut renuntiante Administratore dioecesano, aut eodem defuncto, 
alius eligatur Administrator dioecesanus ad normam can. 421.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License