Caput II DE CURIA DIOECESANA Can. 469 - Curia dioecesana constat illis institutis et personis, quae Episcopo operam praestant in regimine universae dioecesis, praesertim in actione pastorali dirigenda, in administratione dioecesis curanda, necnon in potestate iudiciali exercenda. Can. 470 - Nominatio eorum, qui officia in curia dioecesana exercent, spectat ad Episcopum dioecesanum. Can. 471 - Omnes qui ad officia in curia admittuntur debent: 1_ promissionem emittere de munere fideliter adimplendo, secundum rationem iure vel ab Episcopo determinatam; 2_ secretum servare intra fines et secundum modum iure aut ab Episcopo determinatos. Can. 472 - Circa causas atque personas quae in curia ad exercitium potestatis iudicalis pertinent, serventur praescripta Libri VII "De processibus" de iis autem quae ad administrationem dioecesis spectant, serventur praescripta canonum qui sequuntur. Can. 473 - § 1. Episcopus dioecesanus curare debet ut omnia negotia quae ad universae dioecesis administrationem pertinent, debite coordinentur et ad bonum portionis populi Dei sibi commissae aptius procurandum ordinentur. § 2. Ipsius Episcopi dioecesani est coordinare actionem pastoralem Vicariorum sive generalium sive episcopalium; ubi id expendiat, nominari potest Moderator curiae, qui sacerdos sit oportet, cuius est sub Episcopi auctoritate ea coordinare quae ad negotia administrativa tractanda attinent, itemque curare ut ceteri curiae addicti officium sibi commissum rite adimpleant. § 3. Nisi locorum adiuncta iudicio Episcopi aliud suadeant, Moderator curiae nominetur Vicarius generalis aut, si plures sint, unus ex Vicariis generalibus. § 4. Ubi id expedire iudicaverit, Episcopus, ad actionem pastoralem aptius fovendam, constituere potest consilium episcopale, constans scilicet Vicariis generalibus et Vicariis episcopalibus. Can. 474 - Acta curiae quae effectum iuridicum habere nata sunt, subscribi debent ab Ordinario a quo emanant, et quidem ad validitatem, ac simul a curiae cancellario vel notario; cancellarius vero Moderatorem curiae de actis certiorem facere tenetur.
|