Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS III DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET DE SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE
      • SECTIO I DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE
        • TITULUS II DE INSTITUTIS RELIGIOSIS (Cann. 607 – 709)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS II DE INSTITUTIS RELIGIOSIS (Cann. 607709)
 
Can. 607 - § 1Vita religiosa, utpote totius personae consecratio, mirabile in Ecclesia 
manifestat conubium a Deo conditum, futuri saeculo signumIta religiosus plenam suam 
consummat donationem veluti sacrificium Deo oblatum, quo tota ipsius exsistentia fit 
continuus Dei cultus in caritate
§ 2Institutum religiosum est societas in qua sodales secundum ius proprium vota publica 
perpetua vel temporaria, elapso tamen tempore renovanda, nuncupant atque vitam 
fraternam in communi ducunt
§ 3Testimonium publicum a religiosis Christo et Ecclesiae reddendum illam secumfert a 
mundo separationem, quae indoli et fini uniuscuiusque instituti est propria.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License