Art. 3 DE PROFESSIONE RELIGIOSA Can. 654 - Professione religiosa sodales tria consilia evangelica observanda voto publico assumunt, Deo per Ecclesiae ministerium consecrantur et instituto incorporantur cum iuribus et officiis iure definitis. Can. 655 - Professio temporaria ad tempus iure proprio definitum emittatur, quod neque triennio brevius neque sexennio longius sit. Can. 656 - Ad validitatem professionis temporariae requiritur ut: 1_ qui eam emissurus est, decimum saltem octavum aetatis annum compleverit; 2_ novitiatus valide peractus sit; 3_ habeatur admissio a competenti Superiore cum voto sui consilii ad normam iuris libere facta; 4_ sit expressa et absque vi, metu gravi aut dolo emissa; 5_ a legitimo Superiore per se vel per alium recipiatur. Can. 657 - § 1. Expleto tempore ad quod professio emissa fuerit, qui sponte petat et idoneus iudicetur, ad renovationem professionis vel ad professionem perpetuam admittatur, secus discedat. § 2. Si opportunum vero videatur, periodus professionis; temporariae a competenti Superiore, iuxta ius proprium, prorogari potest, ita tamen ut totum tempus, quo sodalis votis temporariis adstringitur, non superet novennium. § 3. Professio perpetua anticipari potest ex iusta causa, non tamen ultra trimestre. Can. 658 - Praeter condiciones de quibus in can. 656, nn. 2, 4 et 5 aliasque iure proprio appositas, ad validitatem professionis perpetuae requiritur: 1_ vigesimus primus saltem aetatis annus completus; 2_ praevia professio temporaria saltem per triennium, salvo praescripto can. 657, § 3.
|