Art. 4 DE RELIGIOSORUM INSTITUTIONE   Can. 659 - § 1.  In singulis institutis, post primam professionem omnium sodalium institutio  perficiatur ad vitam instituti propriam plenius ducendam et ad eius missionem aptius  prosequendam.   § 2.  Quapropter ius proprium rationem definire debet huius institutionis eiusdemque  durationis, attentis Ecclesiae necessitatibus atque hominum temporumque condicionibus,  prout a fine est indole instituti exigitur.   § 3.  Institutio sodalium, qui ad sacros ordines suscipiendos praeparantur, iure universali  regitur et propria instituti ratione studiorum.   Can. 660 - § 1.  Institutio sit systematica, captui sodalium accommodata, spiritualis et  apostolica, doctrinalis simul ac practica, titulis etiam congruentibus, tam ecclesiasticis quam  civilibus, pro opportunitate obtentis.   § 2.  Perdurante tempore huius institutionis, sodalibus officia et opera ne committantur, quae  eam impediant.   Can. 661  - Per totam vitam religiosi formationem suam spiritualem, doctrinalem et  practicam sedulo prosequantur; Superiores autem eis adiumenta et tempus ad hoc  procurent.   
  |