Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER III: DE ECCLESIAE MUNERE DOCENDI
        • TITULUS III DE EDUCATIONE CATHOLICA (Cann. 793 – 821)
          • Caput I DE SCHOLIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput I DE SCHOLIS
 
Can. 796 - § 1Inter media ad excolendam educationem christifideles magni faciant 
scholas, quae quidem parentibus, in munere educationis implendo, praecipuo auxilio sunt
§ 2Cum magistris scholarum, quibus filios educandos concredant, parentes arcte 
cooperentur oportet; magistri vero in officio suo persolvendo intime collaborent cum 
parentibus, qui quidem libenter audiendi sunt eorumque consociationes vel conventus 
instaurentur atque magni existimentur.
 
Can. 797 - Parentes in scholis eligendis vera libertate gaudeant oportet; quare christifideles 
solliciti esse debent ut societas civilis hanc libertatem parentibus agnoscat atque, servata 
iustitia distributiva, etiam subsidiis tueatur.
 
Can. 798 - Parentes filios concredant illis scholis in quibus educationi catholicae 
provideatur; quod si facere non valeant, obligatione tenentur curandi, ut extra scholas 
debitae eorundem educationi catholicae prospiciatur.
 
Can. 799 - Christifideles enitantur ut in societate civili leges quae iuvenum formationem 
ordinant, educationi eorum religiosae et morali quoque, iuxta parentum conscientiam, in ipsis 
scholis prospiciant.
 
Can. 800 - § 1Ecclesiae ius est scholas cuiusvis disciplinae, generis et gradus condendi ac 
moderandi
§ 2Christifideles scholas catholicas foveant, pro viribus adiutricem operam conferentes ad 
easdem condendas et sustentandas.
 
Can. 801 - Instituta religiosa quibus missio educationis propria est, fideliter hanc suam 
missionem retinentes, satagant educationi catholicae etiam per suas scholas, consentiente 
Episcopo dioecesano conditas, sese impendere.
 
Can. 802 - § 1Si praesto non sint scholae in quibus educatio tradatur christiano spiritu 
imbuta, Episcopi dioecesani est curare ut condantur
§ 2Ubi id expediat, Episcopus dioecesanus provideat ut scholae quoque condantur 
professionales et technicae necnon aliae quae specialibus necessitatibus requirantur.
 
Can. 803 - § 1Schola catholica ea intellegitur quam auctoritas ecclesiastica competens aut 
persona iuridica ecclesiastica publica moderatur, aut auctoritas ecclesiastica documento 
scripto uti talem agnoscit
§ 2Institutio et educatio in schola catholica principiis doctrinae catholicae nitatur oportet; 
magistri recta doctrina et vitae probitate praestent
§ 3Nulla schola, etsi reapse catholica, nomen scholae catholicae gerat, nisi de consensu 
competentis auctoritatis ecclesiasticae.
 
Can. 804 - § 1Ecclesiae auctoritati subicitur institutio et educatio religiosa catholica quae 
in quibuslibet scholis impertitur aut variis communicationis socialis instrumentis procuratur; 
Episcoporum conferentiae est de hoc actionis campo normas generales edicere, atque 
Episcopi dioecesani est eundem ordinare et in eum invigilare
§ 2Loci Ordinarius sollicitus sit, ut qui ad religionis institutionem in scholis, etiam non 
catholicis, deputentur magistri recta doctrina, vitae christianae testimonio atque arte 
paedagogica sint praestantes.
 
Can. 805 - Loci Ordinario pro sua dioecesi ius est nominandi aut approbandi magistros 
religionis, itemque si religionis morumve ratio id requirat, amovendi aut exigendi ut 
amoveantur.
 
Can. 806 - § 1Episcopo dioecesano competit ius invigilandi et invisendi scholas catholicas 
in suo territorio sitas, eas etiam quae ab institutorum religiosorum sodalibus conditae sint aut 
dirigantur; eidem item competit praescripta edere quae ad generalem attinent ordinationem 
scholarum catholicarumquae praescripta valent de scholis quoque quae ab iisdem 
sodalibus diriguntur, salva quidem eorundem quoad internum earum scholarum moderamen 
autonomia
§ 2Curent scholarum catholicarum Moderatores, advigilante loci Ordinario, ut institutio 
quae in iisdem traditur pari saltem gradu ac in aliis scholis regionis, ratione scientifica sit 
praestans.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License