Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER I: DE NORMIS GENERALIBUS (Cann. 1 – 6)
        • TITULUS II DE CONSUETUDINE (Cann. 23 – 28)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS II DE CONSUETUDINE (Cann. 2328)
 
Can. 23 - Ea tantum consuetudo a communitate fidelium introducta vim legis habet, quae a 
legislatore approbata fuerit, ad normam canonum qui sequuntur.
 
Can. 24 - § 1. Nulla consuetudo vim legis obtinere potest, quae sit iuri divino contraria
§ 2. Nec vim legis obtinere potest consuetudo contra aut praeter ius canonicum, nisi sit 
rationabilis; consuetudo autem quae in iure expresse reprobatur, non est rationabilis.
 
Can. 25 - Nulla consuetudo vim legis obtinet, nisi a communitate legis saltem recipiendae 
capaci cum animo iuris inducendi servata fuerit.
 
Can. 26 - Nisi a competendi legislatore specialiter fuerit probata, consuetudo vigenti iuri 
canonico contraria aut quae est praeter legem canonicam, vim legis obtinet tantum, si 
legitime per annos triginta continuos et completos servata fuerit; contra legem vero 
canonicam, quae clausulam contineat futuras consuetudines prohibentem, sola praevalere 
potest consuetudo centenaria aut immemorabilis.
 
Can. 27 - Consuetudo est optima legum interpres.
 
Can. 28 - Firmo praescripto can. 5, consuetudo, sive contra sive praeter legem per 
contrariam consuetudinem aut legem revocatur; sed, nisi expressam de iis mentionem faciat, 
lex non revocat consuetudines centenarias aut immemorabiles, nec lex universalis 
consuetudines particulares.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License