Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS III DE SANCTISSIMA EUCHARISTIA (Cann. 897 – 958)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS III DE SANCTISSIMA EUCHARISTIA (Cann. 897958)
 
Can. 897 - Augustissimum Sacramentum est sanctissima Eucharistia, in qua ipsemet 
Christus Dominus continetur, offertur et sumitur, et qua continuo vivit et crescit Ecclesia. 
Sacrificium eucharisticum, memoriale mortis et resurrectionis Domini, in quo Sacrificium 
crucis in saecula perpetuatur, totius cultus et vitae christianae est culmen et fons, quo 
significatur et efficitur unitas populi Dei et corporis Christi aedificatio perficiturCetera enim 
sacramenta et omnia ecclesiastica apostolatus opera cum sanctissima Eucharistia cohaerent 
et ad eam ordinantur.
 
Can. 898 - Christifideles maximo in honore sanctissimam Eucharistiam habeant, actuosam in 
celebratione augustissimi Sacrificii partem habentes, devotissime et frequenter hoc 
sacramentum recipientes, atque summa cum adoratione idem colentes; animarum pastores 
doctrinam de hoc sacramento illustrantes, fideles hanc obligationem sedulo edoceant.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License