Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS III DE SANCTISSIMA EUCHARISTIA (Cann. 897 – 958)
          • Caput III DE OBLATA AD MISSAE CELEBRATIONEM STIPE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III DE OBLATA AD MISSAE CELEBRATIONEM STIPE
 
Can. 945 - § 1Secundum probatum Ecclesiae morem, sacerdoti cuilibet Missam 
celebranti aut concelebranti licet stipem oblatam recipere, ut iuxta certam intentionem 
Missam applicet
§ 2Enixe commendatur sacerdotibus ut, etiam nulla recepta stipe, Missam ad intentionem 
christifidelium praecipue egentium celebrent.
 
Can. 946 - Christifideles stipem offerentes ut ad suam intentionem Missa applicetur, ad 
bonum conferunt Ecclesiae atque eius curam in ministris operibusque sustinendis ea 
oblatione participant.
 
Can. 947 - A stipe Missarum quaelibet etiam species negotiationis vel mercaturae omnino 
arceatur.
 
Can. 948 - Distinctae applicandae sunt Missae ad eorum intentiones pro quibus singulis 
stips, licet exigua, oblata et acceptata est.
 
Can. 949 - Qui obligatione gravatur Missam celebrandi et applicandi ad intentionem eorum 
qui stipem obtulerunt, eadem obligatione tenetur, etiamsi sine ipsius culpa stipes perceptae 
perierint.
 
Can. 950 - Si pecuniae summa offertur pro Missarum applicatione, non indicato Missarum 
celebrandarum numero, hic supputetur attenta stipe statuta in loco in quo oblator 
commoratur, nisi aliam fuisse eius intentionem legitime praesumi debeat.
 
Can. 951 - § 1Sacerdos plures eadem die Missas celebrans, singulas applicare potest ad 
intentionem pro qua stips oblata est, ea tamen lege ut, praeterquam in die Nativitatis Domini, 
stipem pro una tantum Missa faciat suam, ceteras vero in fines ab Ordinario praescriptos 
concredat, admissa quidem aliqua retributione ex titulo extrinseco
§ 2Sacerdos alteram Missam eadem die concelebrans, nullo titulo pro ea stipem recipere 
potest.
 
Can. 952 - § 1Concilii provincialis aut conventus Episcoporum provinciae est pro 
universa provincia per decretum definire quaenam pro celebratione et applicatione Missae 
sit offerenda stips, nec licet sacerdoti summam maiorem expetere; ipsi tamen fas est stipem 
sponte oblatam definita maiorem pro Missae applicatione accipere, et etiam minorem
§ 2Ubi desit tale decretum, servetur consuetudo in dioecesi vigens
§ 3Sodales quoque institutorum religiosorum quorumlibet stare debent eidem decreto aut 
consuetudini loci, de quibus in §§  1 et 2.
 
Can. 953 - Nemini licet tot stipes Missarum per se applicandarum accipere, quibus intra 
annum satisfacere non potest.
 
Can. 954 - Si certis in ecclesiis aut oratoriis Missae petuntur celebrandae numero plures 
quam ut ibidem celebrari possint, earundem celebratio alibi fieri licet, nisi contrariam 
voluntatem oblatores expresse manifestaverint.
 
Can. 955 - § 1Qui celebrationem Missarum applicandarum aliis committere intendat, 
earum celebrationem quam primum sacerdotibus sibi acceptis committat, dummodo ipsi 
constet eos esse omni exceptione maiores; integram stipem receptam transmittere debet, nisi 
certo constet excessum supra summam in dioecesi debitam datum esse intuitu personae; 
obligatione etiam tenetur Missarum celebrationem curandi, donec tum susceptae obligationis 
tum receptae stipis testimonium acceperit
§ 2Tempus intra quod Missae celebrandae sunt, initium habet a die quo sacerdos easdem 
celebraturus recepit, nisi aliud constet
§ 3Qui aliis Missas celebrandas committunt, sine mora in librum referant tum Missas quas 
acceperunt, tum eas, quas aliis tradiderunt, notatis etiam earundem stipibus
§ 4Quilibet sacerdos accurate notare debet Missas quas celebrandas acceperit, 
quibusque satisfecerit.
 
Can. 956 - Omnes et singuli administratores causarum piarum aut quoquo modo obligati ad 
Missarum celebrationem curandam, sive clerici sive laici, onera Missarum quibus intra 
annum non fuerit satisfactum suis Ordinariis tradant, secundum modum ab his definiendum.
 
Can. 957 - Officium et ius advigilandi ut Missarum onera adimpleantur, in ecclesiis cleri 
saecularis pertinet ad loci Ordinarium, in ecclesiis institutorum religiosorum aut societatum 
vitae apostolicae ad eorum Superiores.
 
Can. 958 - § 1Parochus necnon rector ecclesiae aliusve pii loci, in quibus stipes Missarum 
recipi solent, peculiarem habeant librum, in quo accurate adnotent Missarum celebrandarum 
numerum, intentionem, stipem oblatam, necnon celebrationem peractam
§ 2Ordinarius obligatione tenetur singulis annis huiusmodi libros per se aut per alios 
recognoscendi.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License