Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS VI DE ORDINE (Cann. 1008 – 1054)
          • Caput II DE ORDINANDIS
            • Art. 4 DE DOCUMENTIS REQUISITIS ET DE SCRUTINIO
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 4 DE DOCUMENTIS REQUISITIS ET DE SCRUTINIO
 
Can. 1050 - Ut quis ad sacros ordines promoveri possit, sequentia requiruntur documenta
1_ testimonium de studiis rite peractis ad normam can. 1032; 2_ si agatur de ordinandis ad 
presbyteratum, testimonium recepti diaconatus; 
3_ si agatur de promovendis ad diaconatum testimonium recepti baptismi et confirmationis, 
atque receptorum ministeriorum de quibus in can. 1035 item testimonium factae 
declarationis de qua in can. 1036, necnon, si ordinandus qui promovendus est ad 
diaconatum permanentem sit uxoratus, testimonia celebrati matrimonii et consensus uxoris.
 
Can. 1051 - Ad scrutinium de qualitatibus in ordinando requisitis quod attinet, serventur 
praescripta quae sequuntur: 
1_ habeatur testimonium rectoris seminarii vel domus formationis de qualitatibus ad ordinem 
recipiendum requisitis, scilicet de candidati recta doctrina, genuina pietate, bonis moribus, 
aptitudine ad ministerium exercendum; itemque, rite peracta inquisitione, de eius status 
valetudinis physicae et psychicae; 
2_ Episcopus dioecesanus aut Superior maior, ut scrutinium rite peragatur, potest alia 
adhibere media quae sibi, pro temporis et loci adiunctis, utilia videantur, uti sunt litterae 
testimoniales, publicationes vel aliae informationes.
 
Can. 1052 - § 1Ut Episcopus ordinationem iure proprio conferens ad eam procedere 
possit, ipsi constare debet documenta, de quibus in can. 1050, praesto esse atque, scrutinio 
ad normam iuris peracto, idoneitatem candidati positivis argumentis esse probatam
§ 2Ut Episcopus ad ordinationem procedat alieni subditi, sufficit ut litterae dimissoriae 
referant eadem documenta praesto esse, scrutinium ad normam iuris esse peractum atque de 
idoneitate candidati constare; quod si promovendus sit sodalis instituti religiosi aut societatis 
vitae apostolicae, eaedem litterae insuper testari debent ipsum in institutum vel societatem 
definitive cooptatum fuisse et esse subditum Superioris qui dat litteras
§ 3Si, his omnibus non obstantibus, ob certas rationes Episcopus dubitat num candidatus 
sit idoneus ad ordines recipiendos, eundem ne promoveat.
 
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License