Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS VII DE MATRIMONIO (Cann. 1055 – 1165)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS VII DE MATRIMONIO (Cann. 10551165)
 
Can. 1055 - § 1.  Matrimoniale foedus, quo vir et mulier inter se totius vitae consortium 
constituunt, indole sua naturali ad bonum coniugum atque ad prolis generationem et 
educationem ordinatum, a Christo Domino ad sacramenti dignitatem inter baptizatos 
evectum est
§ 2Quare inter baptizatos nequit matrimonialis contractus validus consistere, quin sit eo 
ipso sacramentum.
 
Can. 1056 - Essentiales matrimonii proprietates sunt unitas et indissolubilitas, quae in 
matrimonio christiano ratione sacramenti peculiarem obtinent firmitatem.
 
Can. 1057 - § 1Matrimonium facit partium consensus inter personas iure habiles legitime 
manifestatus, qui nulla humana potestate suppleri valet
§ 2Consensus matrimonialis est actus voluntatis, quo vir et mulier foedere irrevocabili sese 
mutuo tradunt et accipiunt ad constituendum matrimonium.
 
Can. 1058 - Omnes possunt matrimonium contrahere, qui iure non prohibentur.
 
Can. 1059 - Matrimonium catholicorum, etsi una tantum pars sit catholica, regitur iure non 
solum divino, sed etiam canonico, salva competentia civilis potestatis circa mere civiles 
eiusdem matrimonii effectus.
 
Can. 1060 - Matrimonium gaudet favore iuris; quare in dubio standum est pro valore 
matrimonii, donec contrarium probetur.
 
Can. 1061 - § 1Matrimonium inter baptizatos validum dicitur ratum tantum, si non est 
consummatum; ratum et consummatum, si coniuges inter se humano modo posuerunt 
coniugalem actum per se aptum ad prolis generationem, ad quem natura sua ordinatur 
matrimonium, et quo coniuges fiunt una caro. § 2Celebrato matrimonio, si coniuges 
cohabitaverint, praesumitur consummatio, donec contrarium probetur
§ 3Matrimonium invalidum dicitur putativum, si bona fide ab una saltem parte celebratum 
fuerit, donec utraque pars de eiusdem nullitate certa evadat.
 
Can. 1062 - § 1Matrimonii promissio sive unilateralis sive bilateralis, quam sponsalia 
vocant, regitur iure particulari, quod ab Episcoporum conferentia, habita ratione 
consuetudinum et legum civilium, si quae sint, statutum fuit
§ 2Ex matrimonii promissione non datur actio ad petendam matrimonii celebrationem; 
datur tamen ad reparationem damnorum, si qua debeatur.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License